Skip to the text

Propositio 23

Tres sunt in divinis relationes personales seu proprietates personarum constitutivæ, quatuor vero relationes, et quinque notiones.

Quod est, quia relatio in divinis dicitur personalis, quia constitutiva est certæ personæ: ut paternitas ipsa, personæ Patris, filiatio constitutiva est Filii, processio, Spiritus Sancti. Quæ relationes dicuntur et proprietates personarum constitutivæ, eo quod unaquæque ipsarum conveniat tantum uni personæ. Verumtamen duæ divinæ personæ realiter producuntur a personis, non a relationibus neque a proprietatibus istis: puta Filius a Patre, Spiritus Sanctus a Patre ac Filio. Proprietates vero et relationes dicuntur personarum constitutivæ secundum modum causæ formalis, et juxta considerationem rationis: quemadmodum differentia constitutiva est speciei, quæ tamen in re est species ipsa, sicut rationale est homo.—At vero quatuor relationes sunt in divinis, puta paternitas, filiatio, processio, et communis spiratio, qua Pater et Filius referuntur ad Spiritum Sanctum, cujus sunt unus fons, unus spirator, quemadmodum Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus rerum Creator.

Quinque demum sunt notiones, quæ ita vocantur, quia per eas innotescunt personæ, suntque rationes cognoscendi distincte personas. Pater namque primo cognoscitur per hoc quod non est ab aliquo: sicque notio ejus est innascibilitas seu imprincipiabilitas, prout innascibilitas non solum excludit nativitatem (sic quippe conveniret etiam Spiritui Sancto, qui non est natus neque nascibilis), sed omnem principiabilitatem seu producibilitatem ab alio. Secundo Pater agnoscitur per hoc quod est principium Filii: sicque paternitas est notio ejus. Tertio, per hoc quod est una vel unum cum Filio principium Spiritus Sancti: et ita communis spiratio est notio utriusque. Unde non appellatur proprietas, hæc ipsa communis spiratio, quia non convenit uni dumtaxat personæ. Præterea, Filius cognoscitur per hoc quod est a Patre nascendo, et sic ejus notio est filiatio; atque per hoc quod alius, videlicet Spiritus Sanctus, est ab eo, sicque innotescit communi spiratione, ut est dictum de Patre. Postremo, Spiritus Sanctus innotescit per hoc quod est a Patre ac Filio: sicque notio ejus fertur processio seu passiva spiratio. Nec inde accipitur alia notio Spiritus Sancti, proprie loquendo, quod nulla persona divina est ab eo: notio enim concernit personam, quæ nomen est dignitatis; non autem spectat ad dignitatem, non esse principium increatæ personæ.

Chapter 25 of 161