Propositio 20
Duæ sunt emanationes in Deo ad intra: una intellectus et per modum naturæ, alia voluntatis et per modum liberalitatis.
Quod est, quoniam intellectus et voluntas sunt digniores et simpliciores potentiæ, quæ in rebus inveniuntur creatis et divinioribus. Quæ et præcipue ac excellentissime sunt in Deo, cujus natura est intellectualis. Operatio quoque et emanatio ad intra per intellectum convenit ei per modum naturæ, cujus est aliquid sibi simile procreare. Hinc productio Verbi æterni, generatio nominatur, estque emanatio naturalis, in ratione conformationis consistens. Porro effluxio voluntatis ad intra est amoris productio, et vocatur activa spiratio, per modum liberalis donationis se habens, quia ad voluntatem spectant liberalitas, datio, amor, amplexus et unio: non quod Spiritus Sanctus a Patre et Filio sic libere ac liberaliter sit procedens, quod contingenter emanet, aut usquam potuerit non procedere a Patre et Filio: sic enim potuisset non esse, nec esset verus Deus, nec necessarium esse habens. Verum et ipsa voluntas est quædam natura, et per respectum ad ultimum finem seu summum bonum se naturaliter habet, necessarie tendens in illud. Productio ista etiam consequenter dicitur naturalis et necessaria, quemadmodum productio Verbi æterni concomitanter vocatur voluntaria summeque placita Patri, puta summe conveniens et placentissima ei. Postremo, generare ac spirare proprie competunt ipsis personis, sicut et agere dicitur esse suppositorum, tanquam his quæ agunt; intellectui vero et voluntati attribuuntur, tanquam ei quo agit ipsa persona: quemadmodum Socrates est qui videt atque intelligit, vis autem visiva est qua videt, seu vis per quam videt; conformiter, intellectus est quo intelligit.
Chapter 22 of 161