Skip to the text

Propositio 16

Argumenta tam pro fide superessentialis Trinitatis quam contra eamdem inducta, solubilia sunt.

Quod est, quoniam neutra demonstrativa exsistunt: quod de objectis contra hanc fidem inductis patescere impræsentiarum sufficiet. Nempe quod primo objicitur, quæ eadem sunt uni tertio singulari, sunt eadem inter se, verum est, si convertibiliter idem sint illi tertio singulari; nulla autem increata adoranda persona est convertibiliter idem quod divina essentia aut deitas vera, neque econtrario. — Ad secundum dicendum, quod in Deo, qui est purus actus, non est passio aliqua vera ac proprie dicta, quamvis productio Filii atque spiratio seu processio Spiritus Sancti passive significentur, quoniam ex nostri intellectus imbecillitate aliter eas capere et exprimere non valemus. Imo quælibet increata persona est purus actus. Ab emanatione quoque divina ad intra removenda est omnis imperfectio quæ in creaturarum emanationibus reperitur, omnis videlicet potentialitas, dependentia, inferioritas, posterioritas ac indigentia. — Ex quibus patet solutio tertii. Etenim quælibet persona increata est vere ens primum, æternum, puta verus Deus, ens quoque independens. Nec sibi ipsi etiam relicta, esset aut fieret nihil, nec in non esse delaberetur, sicut nec facta est ex nihilo; nec in ea non esse præcedit esse, quum idem numero habeat esse quod persona a qua procedit, et eamdem essentiam. Nec nomen causæ in divinis locum sortitur, quoniam causa vocatur, ad cujus esse sequitur aliud. Græci tamen extensius sumunt nomen causæ, prout includit principium, dum unam personam in divinis fatentur causam alterius. Itaque tres adorandæ personæ sunt unum ens primum, sicut et unus Deus, et unum universorum principium: quia in hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil majus aut minus. Verumtamen prioritas originis admittitur in divinis: quæ non est prioritas temporis aut durationis, nec dignitatis. — Ad quartum respondetur, quod activum est præstantius passo proprie sumpto, quod scilicet de potentia transit in actum, et per modum indigentis se habet, ac perfici indiget ab agente: quod in divinis constat non esse. — Ad quintum respondeo, quod quælibet divina persona est absolute ac infinite perfecta: nihilo minus una per realem relationem differt ab alia. Et quamvis relatio unius personæ secundum suum nomen et rationem, actum et proprietatem, non sit in alia, attamen secundum id quod realiter est, in qualibet est persona. Siquidem unaquæque in divinis relatio est substantialiter ac realiter ipsa divina essentia deitatisque plenitudo: quæ quum in qualibet sit increata persona vere ac plene, omnem prorsus imperfectionem ab unaquaque excludit. Aliqui vero aliter respondent ad istud, sed ista responsio aptior reputatur. — Ad sextum solutio est, quod quidquid producitur, id est, de non esse ad esse perducitur, est in potentia et imperfectum. — Ad septimum respondetur, quod divina essentia posset juxta veterem modum loquendi dici persona, ut libro de Trinitate loquitur Augustinus, eo modo quo Judæi et gentiles philosophi loquuntur de ratione personæ in Deo, videlicet absolute. Theologi vero utuntur nomine personæ in divinis relative, ut infra pandetur. Nihilo minus divina essentia ratione suæ infinitatis et exuberantiæ penitus infinitæ, manet communicabilis: quod in creaturis non invenitur. — Ad ultimum respondetur, quod in divinis res generans, scilicet Pater, et res genita, puta Filius, distinguuntur realiter, puta suppositaliter, uterque tamen est divina essentia: cui proprie fando nec generare convenit nec generari, sed absolutissime designatur; quam et Pater habet ex se et non aliunde, atque eamdem numero communicat Filio: ideo de utroque prædicatur, quoniam alia ac alia ratione convenit personis nomen personæ et nomen essentiæ. Nec inconveniens est in eadem divina essentia, ob suam fontalem infinitatem et exuberantiam perfectionalem prorsus immensam, esse et fundari tam id quod distinctionis est ratio, quam illud quod identitatis est causa.

Chapter 18 of 161