Skip to the text

Propositio 1

Quidquid in Elementatione philosophica de Deo inductum est et probatum, in Elementatione hac theologica est tanquam verum et ratum præsupponendum.

Quod est, quoniam eadem non sunt infructuose sæpius iteranda, nec irrationabiliter repetenda; estque vitanda prolixitas, et brevitati studendum. Denique philosophia ancilla est theologicæ facultatis, utpote dispositiva ad eam. Multa quoque sunt quæ pertinent ad utramque sub ratione ac respectu diversis, videlicet, Deum esse, Deum esse omnipotentem, invariabilem et æternum, animam rationalem consistere immortalem: quæ ad naturalem spectant philosophiam, in quantum ratione queunt probari humana; ad theologiam vero, secundum quod etiam sunt desuper tradita, et in Scripturis contenta. Ex quibus habetur aliqualis responsio dubii hujus, utrum idem valeat esse scitum et creditum. Respondetur namque, quod idem, materialiter (non formaliter) cadere potest sub fide atque scientia. Præterea, in Elementatione philosophica multipliciter est ostensum quod Deus sit, et quod ipse sit universorum primum principium, causa suprema ac supergloriosus Creator, cuncta in esse conservans, gubernans, movens et ordinans;12 insuper, quod ipse solus simpliciter sit perfectus, ac perfectionaliter, intensive atque formaliter infinitus in omni prorsus perfectione, excellentia, sanctitate et gloria, in omni pulchritudine, dulcedine, tranquillitate, sapientia, potestate ac superbeatissima libertate; et consimilia multa de ipso sunt introducta ac demonstrata, prout philosophica naturalique ratione fieri potest aut solet. Verumtamen de his non sunt testimonia Scripturarum subjuncta et allegata.

Footnotes

  1. propos. LXXVII et s. ↩

  2. SEU ↩

Chapter 3 of 161