Propositio 9
Etiam ea quæ proprie de Deo prædicari ac affirmari dicuntur, magis proprie de ipso negantur et auferuntur.
Quod est, quoniam quid sit Deus, penitus ignoramus, prout hoc in Elementatione philosophica declaratum est et ostensum:1 imo quidquid ei convenire asserimus, multo aliter et infinite eminentius convenit ei quam intelligere possumus. Idcirco prædicata et attributa, quantumcumque perfectionalia, verius de eo negantur quam de ipso affirmentur, loquendo de ipsis secundum quod nos in statu præsenti cognoscere ea valemus. At vero de Deo cognoscimus quid non est, et quia est, et quod omnis perfectio competit ei; sed quid sit in se ipso, determinate et distincte agnoscere, omnem naturalem superat rationem. Sicque intelligendum est quod divinus Dionysius ultimo Mysticæ theologiæ dicit capitulo, quod Deus nec est vita, nec vivens, nec lumen, nec lucens, nec bonus, nec bonitas, nec verus, nec veritas, nec Deus, nec deitas, nec unus, nec unitas, nec trinus, nec trinitas: non quod ista non conveniunt ei vere et summe ac proprie ex parte rei significatæ, sed quia non competunt ei per modum quo apprehendimus ea, neque ut sunt in rebus creatis, neque univoce cum eisdem, imo per modum omni menti creatæ incomprehensibilem comprehensione proprie dicta. Nec enim per creatam formam aut speciem intelligibilem cognosci potest Deitas clare, ut in propria luce consistit, sed omnis similitudo creata, a clara et plena ac adæquata repræsentatione superpurissimæ Deitatis occumbit ac deficit infinite.
Footnotes
-
propos. lxxxii et s. ↩
Chapter 11 of 161