Skip to the text

Propositio 29

Propositiones in quibus relativa et notionalia in divinis attribuuntur essentialibus et absolutis, sapienter et pie sunt exponendæ.

Quod est, quia in talibus absoluta pro relativis ponuntur:1 ut quum dicitur, Deus genuit Deum, sensus est, Pater genuit Filium. Similiter quum in symbolo Patrum cantamus, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero: quoniam Filius est lumen natum de Patre lumine sempiterno; nec tamen Pater et Filius sunt lumina duo, sed unum numero lumen; nec idem lumen genuit semetipsum, quia lumini increato non convenit gigni nec gignere, nisi relative sumpto pro Patre et Filio. Hinc divinæ essentiæ, quæ absolute et abstractissime sumitur, non convenit generare nec generari, nec spirare neque spirari. Verumtamen antiqui et sancti Doctores ac Patres, magis respicientes ad rem quam ad sermonis proprietatem, interdum locuti sunt, Dei essentiam et naturam esse natam: ut quum in libro de Trinitate ait Hilarius, Per generationem viventis naturæ ex natura vivente. Augustinus quoque septimo de Trinitate: Pater (inquit) et Filius sunt una sapientia, sicut et una essentia; et sigillatim sapientia est de sapientia, sicut essentia est de essentia. Ambrosius item, imo et divinus Dionysius libro de Divinis nominibus, consimilia protulerunt. Quæ omnia juxta jam tacta sunt exponenda, ut sensus sit: Sapientia est de sapientia, et essentia de essentia, id est, Filius, qui est æterna sapientia ac divina essentia, est de Patre, qui est eadem sapientia atque essentia. Conformiter natura vivens nata est ex natura vivente, hoc est, Filius, qui est vivens natura ac Deitas summa, est natus ex Patre, qui est eadem vivens natura ac Deitas. Juxta hunc sensum est intelligendum quod in libro de Fide ad Petrum disseruit Augustinus, Deus quum Verbum genuit, id quod ipse est genuit: id est, Pater genuit Filium, qui est id quod Pater, id est eadem essentia, non eadem persona. — Verumtamen abbati Joachim, Richardo quoque de S. Victore, qui Magistro Sententiarum fuerunt contemporanei, vehementer displicuit, quod ipse Magister negavit essentiam generare essentiam, et contra eumdem scripserunt; postmodum vero Innocentius Papa in generali concilio determinavit pro Magistro.

Insuper, quod libro contra Maximinum Arianorum episcopum loquitur Augustinus, Filius Dei non genuit, non quia non potuit, sed quia non oportuit: ita est exponendum, quod Filius non genuit, non quia non potuit, id est, ex impotentia Filii non fuit quod non genuit Filium Deum, seu Verbum æternum, sed non oportuit, id est, ei non conveniebat. Eadem quippe est potentia in Patre et Filio, sed non eodem modo: quia in Patre est non ab alio, atque ad generandum active; in Filio autem est ab alio, puta a Patre, et ad generandum passive: non quod essentia aut potentia generetur in Filio, quoniam non est terminus generationis, sed quod per generationem Filius accipit essentiam potentiamque a Patre.

Footnotes

  1. Jacob. i, 15. ↩

Chapter 31 of 161