Skip to the text

Propositio 30

Simpliciter concedendum est, quod Deus genuit Deum; et adversariorum objecta faciliter confutantur.

Quod est, quoniam Deus Pater genuit Filium Deum. Quumque objicitur, Si Deus genuit Deum, aut ergo genuit se Deum, aut alium Deum: si se Deum, ergo genuit semetipsum, quod intellectus abhorret; si alium Deum, ergo non est tantum unus Deus. Ad hoc respondetur, quod neutrum horum est concedendum: quoniam Deus non dicitur genuisse Deum, nisi quoniam persona genuit personam, Pater videlicet Filium. Verumtamen quidam concedunt, quod Pater genuit alium Deum, id est alium seu aliam personam quæ est Deus, seu alium entem aut exsistentem Deum, qui tamen non est alius Deus quam Pater.

Per quod solvitur, quum ita arguitur: Si Deus Pater genuit Deum, aut genuit Deum qui est Deus Pater, aut Deum qui non est Deus Pater: si primum, ergo idem generavit se ipsum; si secundum, non est unus dumtaxat Deus. Et respondendum, quod Pater genuit Deum, qui non est Deus Pater; non tamen genuit alium Deum. Quod si replicetur, Genuit Deum qui non est Deus Pater; distinguendum est, quia aut sensus est, Genuit Deum, puta Filium, qui non est Deus Pater; hoc verum est: aut sensus est, Genuit Deum qui non est Deus Pater, id est, qui non est Deus qui est Pater; hoc falsum est, quoniam unus et idem Deus est Pater et Filius ac Spiritus Sanctus.

Chapter 32 of 161