Skip to the text

Propositio 31

Absolute conceditur, quod Deus est unus et trinus; attamen difficultas est in explanatione propositionis istius.

Quod est, quoniam in divinis sunt tres personæ et una essentia, imo et unus tantummodo Deus: ideo asseritur Deus unus et trinus. Sed objici potest, quia in divinis non est nisi essentia et persona; sed nec divina essentia est trina, neque persona, quia nec Pater nec Filius nec Spiritus Sanctus est trinus. Itaque intuendum, quod teste Isidoro, trinitas dicitur quasi trium unitas. Deus autem interdum sumitur absolute; quandoque supponit pro una persona, ut quum dicimus, Deus generat; interdum pro duabus, sicut quum dicitur, Deus spirat; nonnunquam pro tribus simul, ut ibi, Deus est Trinitas: quoniam una et eadem deitas est in Patre ac Filio, et simul in Patre et Filio ac Spiritu Sancto. Idcirco quum dicitur, Deus est unus ac trinus, hoc nomen, Deus, indistincte supponit pro tribus personis; et hæc dictio, unus, supponit formam tantum; atque vox ista, trinus, significat ternarium theologicum personarum prout indistincte supponuntur per nomen hoc, Deus, quia determinat illum ternarium in personis secundum quod sunt unius naturæ. Insuper dici potest, quod in hac propositione, Deus est unus et trinus, ly Deus supponit essentiam in supposito in communi seu indistincte: sicque ratione essentiæ dicitur unus, ratione autem suppositorum trinus. Iterum dici posset, quod Deus supponit rem habentem in se deitatem, videlicet Deum absolute consideratum: qui est unus ratione indivisibilis deitatis, et trinus ratione trium suppositorum, quæ sunt tres personæ relative acceptæ, in quibus omnibus est deitas una. Propterea Deus est vere unus, ob immultiplicabilem deitatem; et trinus, ob trium personarum relativam distinctionem.

Interim si quæratur, an deitas seu divina essentia possit vocari trina; respondetur, quod nomen hoc, trinus, importat unitatem ut in concretione, et ita quasi pluribus inhærentem: hinc de illo dicitur tantum quod concretive unitatem importat, ut Deus. Idcirco conceditur ista, Deus est trinus; non ista, Deitas est trina: quia Deus supponit personam, non Deitas.

Verum objici potest illud in hymno: Te, trina Deitas unaque, poscimus. Ad quod poterit responderi, quod abstractum ibi ponitur pro concreto. — Postremo, dum in Symbolo dicitur, Ut unitas in Trinitate, et Trinitas in unitate veneranda sit, non designatur numerus in unitate essentiæ, sed personæ numeratæ dicuntur subsistere in unitate essentiæ, quemadmodum in creaturis supposita asseruntur esse in natura sua specifica. Verumtamen non conceditur quod Trinitas sit trina, quia insinuaretur novem res esse in Deo. Etenim quum dicitur, Trinitas est trina, ratione numeri importati significatur multiplicatio ejusdem numeri in se ipsum, quum trinitas importet distinctionem in suppositis de quibus simul sumptis enuntiatur; estque trinitas quasi nomen collectivum in divinis.

Chapter 33 of 161