Propositio 32
Quum Filius Dei dicitur natus de substantia Patris, præpositio de, consubstantialitatem et habitudinem originis notat.
Quod est, quia hæc præpositio de, multipliciter in creaturis accipitur: quia interdum pure materialiter, ut cultellus de ferro; quandoque pure originaliter, ut quum dicitur, Radius est de sole; aliquando pure ordinaliter, ut, De mane, id est post mane, fit meridies; nonnunquam simul seu mixtim materialiter ac ordinaliter, sicut in creaturis filius est de substantia patris. In divinis autem non est materia, sed substantia quæ est purus actus. Itaque proportionaliter loquendo, in divinis, de, aliquando capitur substantialiter, ut Filius de essentia Patris; aliquando originaliter, ut Filius de persona Patris; interdum ordinaliter, ut Christus de æterno factus est temporalis; aliquando mixtim substantialiter et originaliter, ut quum Filius dicitur natus de substantia Patris: quia in nomine substantiæ consubstantialitas designatur, atque in nomine Patris origo nativitatis exprimitur. Porro in creaturis filius nascitur ex substantia patris, id est ex parte substantiæ, non ex tota ejus substantia. Nec est ibi consubstantialitas naturæ ejusdem in numero, sed in specie: quia in homine patre et filio ejus, non est eadem numero substantia atque humanitas. In divinis autem Filius est ex tota Patris substantia, estque in utroque eadem numero natura. De his dictum est plenius super primum Sententiarum, quinta distinctione.
Chapter 34 of 161