Skip to the text

Propositio 33

In divinis tres res relative acceptæ, sunt una res absolute et substantialiter sumpta.

Quod est, quoniam tres personæ relationibus solis distinctæ ac relativis proprietatibus constitutæ, videlicet Pater et Filius et Spiritus Sanctus, sunt unus Deus, et Trinitas summa est simplicissima Deitas una; sed et quælibet increata persona est divina essentia, similiter duæ simul, tres quoque simul acceptæ, sunt ipsa divina essentia, et unus Creator ac Dominus. Hinc asserit Augustinus, quod ipsa Trinitas est quædam summa res, qua sola fruendum est. Et quia Magister Sententiarum istud asseruit, abbas Joachim affirmavit eum insanisse, quum tamen ipse Joachim insaniverit magis. Sed nequaquam est opinandum, quod summa res illa in divinis sit aliquid ultra aut præter personas, quum sit divina essentia, quæ non est nisi in personis, et quæ realiter atque identice prædicatur de omni illo quod est in Deo realiter, quantum ad id quod est in Deo.

Chapter 35 of 161