Propositio 34
Filius a Patre natus est non propria voluntate nec necessitate, sed natura ac intellectu.
Quod est, quoniam Filius est Verbum Patris, quod est emanatio intellectus, hoc est persona nata a Patre per intellectum ipsius. Estque emanatio illa penitus naturalis et intellectualis, non voluntaria ita quod possit non esse, nec voluntas est emanationis illius principium; attamen voluntaria est quasi concomitanter, quoniam summe volita ac placita est voluntati Patris æterni, convenientissima, connaturalissima ac delectabilissima ei, cui complacet omne bonum, et qui summe vult omne bonum quod in ipso est, et omnem actum quem agit, præsertim ad intra. Non est quoque necessaria necessitate violentiæ ac coactionis, nec indigentiæ. Necessaria autem est necessitate naturæ et immutabilitatis, quemadmodum necessarium est Deum esse ac generare : quia voluntas non habet se antecedenter nec principianter ad actum essendi ac generandi, sed concomitanter.
Præterea, hæreticus de quo quintodecimo de Trinitate recitat Augustinus, taliter arguebat : Si Deus genuit Filium, aut genuit volens, aut nolens : si volens, ergo potuit non generare eumdem, nec Filius Dei esset filius naturæ, sed voluntatis; si nolens, ergo miser exstitit, aut coactus in generando. Hæreticus (inquam) ille non consideravit multiplicem distinctionem necessitatis, nec qualiter voluntas dupliciter habere se potest ad volitum : idcirco Catholicus recte convicit illum hæreticum sciscitando, utrum Deus Pater sit Deus volens an nolens : si volens, ergo voluntate, non natura, est Deus, et posset non esse Deus; si nolens, ergo infelix est. Qua interrogatione confusus et convictus obmutuit ipse hæreticus.
Chapter 36 of 161