Propositio 35
Multiplex in Deo assignatur potentia, quæ tamen in re est simplex et una, atque in se univoce dicta; sed per comparationem ad actus distinctos, analogice dicitur.
Quod est, quia in Deo est potentia ad actus intrinsecos, immanentes ac naturales absolute consideratos, puta ad intelligendum atque volendum; itemque potentia ad actus interiores notionales relative acceptos, puta ad generandum et ad spirandum; et rursus potentia ad operationes ad extra, hoc est ad creandum ac gubernandum. Itaque potentia in Deo dicitur uno ac primo modo, robur ac vis divinæ naturæ ad essendum ac permanendum in se et per se invariabiliter in æternum. Secundo, potentia in Deo vocatur robur naturæ in persona ad communicandum se perfecte, non solum per modum naturæ et actum intellectus, quæ vis vocatur potentia generandi, sed et per modum amoris actumque voluntatis, quæ appellatur spirandi potentia. Tertio, potentia in divinis dicitur respectu naturalium actionum, quæ sunt intelligere et velle. Quarto, respectu operationum ad extra. Et quælibet ista potentia est ipsa simplicissima Deitatis essentia, nec inter eas est realis differentia, nisi inter generativam et spirativam prout relative sumuntur.
Et quamvis nomen potentiæ dicatur de potentiis istis univoce, prout sunt unum in re, attamen analogice dicitur de eisdem consideratis secundum rationes distinctas. Sic etenim prima dicitur illa, quæ est robur naturæ divinæ ad consistendum æternaliter in se : quoniam illa potentia est ipsa natura, a qua secundum rationem intelligendi aliæ fluunt potentiæ. Quumque naturales potentiæ immediatius ceteris fluant ab essentia seu natura, quemadmodum ipsa natura esse non valet sine naturali operatione; ideo illa est secunda potentia et prior secundum ordinem intelligendi quam potentia communicationis ad intra, sicut prior est perfectio rei in se quam in respectu ad aliam. Tertia exstat potentia quæ virtute naturæ est in persona ad actum communicationis ejusdem naturæ; estque naturali ordine prior quam creandi potentia, quia immediatius naturam consequitur communicabilitas sui secundum se, quam in participatione per similia. Potentia autem in divinis analogice dicitur, præsertim respectu potentiæ actionum ad intra, et operationum ad extra. Verum, prout radicantur in una Deitatis essentia, sic sunt potentia numero una atque univoce dicta; sed per comparationem ad actus diversos est inter eas ordo analogiæ, quia per prius dicitur potentia de potentia productiva ad intra, quam de potentia creativa : sicut generatio ad intra est prior creatione.
Et si instes et dicas, quod commune et essentiale est ante proprium ac personale, quum hoc in essentiali fundetur; quum ergo creandi potentia communior absolutiorque consistat quam generativa potentia, quum sit tribus personis communis, nec relationem dicat realem, videtur quod prior sit illa : est respondendum, quod in divinis commune et essentiale seu absolutum, est ante proprium et personale seu relativum, secundum rationem intelligendi, quando commune accipitur per se, non quando accipitur cum respectu ad creaturas, imo tunc ratione respectus adjuncti est posterius propriis personarum. — Postremo, sicut in sole potentia lucendi in se illuminandique alia, resolvendi ac constringendi, ex parte solis est eadem, et ex parte actuum differens analogiamque habens; ita de potentia creandi et generandi censendum est.
Chapter 37 of 161