Propositio 36
In incomprehensibili Trinitate una persona non est alia prior.
Quod est, quoniam tres superbeatissimæ personæ sunt coæternæ : imo in tribus personis est numero una æternitas, ante quam penitus nulla res est. Denique in ipsis est una essentia et natura, et quidquid dicitur absolute : ideo neque essentia, nec natura, nec majestate una est alia prior; similiter nec duratione, nec tempore, nec loco, nec situ, nec causalitate. Iterum, personæ ad invicem dicuntur relative. Relativa autem sunt simul natura : imo posita, se ponunt, et perempta, se perimunt. Nec unum eorum est prius alio intellectu, quum unum sit de ratione et intellectu alterius. — Nihilo minus Pater est principium Filii, Pater quoque et Filius sunt principium Spiritus Sancti : principium quippe appellatur, a quo quid procedit. Non tamen conceditur quod Pater sit Filii causa: quoniam causa est, ad cujus esse sequitur aliud; una vero divina persona non est aliud quam alia, quum aliud notet diversitatem substantiæ. Imo nec proprie conceditur quod Filius sit principiatus a Patre, ne putetur Patre posterior. Verumtamen Græci fatentur quod Pater sit Filii causa, et item quod Filius sit principiatus a Patre, quia large nominibus his utuntur.
Porro si instes, quoniam implicare videtur quod principium non sit prius illo quod procedit ab ipso, quum principium sit fons, et procedens a principio rivus; pater quoque necessario est aliquo modo prior filio suo, et inter personas oportet aliquem ordinem esse. Dicendum, quod ordo dicitur per comparationem ad quoddam principium. Hinc sicut principium multipliciter dicitur, puta: secundum situm, ut punctus; secundum intellectum, ut principium demonstrationis; et secundum singulas causas: sic ordo in divinis designat principium secundum originem, absque prioritate omni prætacta. Et hic ordo dicitur ordo naturæ, secundum Augustinum, non quo alter prior sit altero, sed quo alius procedit ab alio. Dicitur quoque ordo naturæ, non quod divina natura ordinetur, sed quod ordo in personis secundum naturalem originem attenditur: nam ubi pluralitas sine ordine, ibi confusio. Rursus, quamvis sint idem essentia et natura, potius tamen ordo naturæ quam essentiæ nuncupatur, quia natura quodammodo rationem includit principii: nam dicitur a nascendo, in quantum ex ea quid oritur.
Chapter 38 of 161