Skip to the text

Propositio 37

Generatio Filii Dei mensuratur æternitate, et omne tempus excedit.

Quod est, quoniam generatio illa est actio naturalis, non recens, neque de novo adveniens, nec ulli mutationi subjecta: hinc non est in fieri, neque in facto esse, sed in invariabili esse. Aptius tamen exprimitur per præteritum quam per futurum, ne nondum perfecta aut incompleta putetur. Nec sequitur: Filius Dei natus est, ergo incepit, et aliquid eo est prius, et fuit quando non erat. Actio namque naturalis est coæva agenti; et multa sunt a quodam principio, non tamen illo posteriora: ut splendor a luce, radius a lumine, calor ab igne, umbra a virgulto stante in littore, vestigium a calcante. Ideo excæcatissimus fuit sceleratissimus Arius, negans Filium Patri coæternum, quum et secundum philosophos, mundus fuerit a Deo, et tamen a Deo profluxerit, a quo omnibus communicatum est esse et vivere. Porro in his ubi materia et dispositio præcedunt esse completum, et generatio est via ac medium de non esse ad esse, non sunt simul generari et genitum esse.

Chapter 39 of 161