Propositio 38
Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio tanquam amor amborum.
Quod est, quoniam processio ad intra in divinis non est nisi per actionem immanentem: quæ in natura pure intellectuali non est nisi actio intellectus et voluntatis. Hinc sicut generatio Filii est per modum internæ prolationis mentalis, sic processio Spiritus Sancti est per modum liberalissimæ ac primæ gratuitæ donationis: qua amor, qui est primum donum, in quo cetera dona donantur, ab amante profluit in amatum, et ab amato refluit in amantem, tanquam amicitia mutua utriusque. Etenim Spiritus Sanctus procedit ut in alium, et manet in se ipso distinctus. Nec ista opposita sunt. In quantum enim refertur ad Patrem et Filium ut ad unum sui principium, sic manet in se ipso ab utroque distinctus per oppositionem relativam. Verum in quantum procedit in ratione personalis amoris, procedit a Patre in Filium, a Filio quoque in Patrem. Processio quippe secundum se non exigit nisi distinctionem procedentis ab his a quibus procedit. Attamen ratione specificationis, qua est per modum amoris, convenit personæ sic procedenti esse nexum Patris ac Filii in vinculo amoris, qui est ipsemet Spiritus Sanctus. Hinc S. Joannes in prima sua affirmat Canonica:1 Deus caritas est, et qui manet in caritate, etc. — Itaque, sicut Pater generat virtute naturæ et intellectus ut natura est, prout natura dicitur vis insita rebus ex similibus similia procreans; sic Pater et Filius virtute naturæ ut voluntas est, naturaliter amans summum bonum, spirant personalem amorem, qui est Spiritus Sanctus. Nam et quamvis plures sint actus voluntatis, principalis tamen inter eos est amor. Ideo penes ipsum attenditur processio personalis: quæ etiam in se includit omne quod est voluntatis, quemadmodum Filius procedens ut verbum intellectus includit in se omnem intellectualem apprehensionem, sive sit veri, sive boni.
Denique, in processione creaturarum a Deo, duo considerantur ex parte Creatoris, puta: divina natura, ex cujus plenitudine et perfectione producitur et exemplatur omnis perfectio creaturæ; et item voluntas creantis, ex cujus liberalitate, non necessitate naturæ, hæc omnia creaturis præstantur. Præsupposita autem emanatione divinarum personarum ad intra, oportet illam esse rationem et causam omnis emanationis ad extra. Hinc sicut processionem creaturarum imperfecte repræsentantium perfectionem divinæ naturæ, reducimus in emanationem perfectæ ac naturalis imaginis plenissime continentis perfectionem divinam, puta in Filium, tanquam in principium et exemplar ac rationem emanationis creaturarum a Deo secundum imitationem naturæ; ita oportet quod in quantum processio creaturarum est ex liberalitate voluntatis divinæ, reducatur in unum principium quod sit ratio totius liberalis collationis. Hoc autem est amor, sub cujus ratione omnia a voluntate conferuntur. Idcirco oportet in divinis esse personam procedentem per modum amoris. Nempe Pater et Filius, non solum secundum quod unum sunt, sed etiam in quantum sunt distinctæ personæ, necessario sociantur quodam amicitiali amore, quum (teste Philosopho) amicitia sit beatitudo, aut beatitudo sine ea non sit: quia nullius boni possessio jucunda est sine consortio, imo universæ jucunditates atque deliciæ rationalium creaturarum super mutuum fundantur amorem.
Footnotes
-
1 Joann. IV, 16. ↩
Chapter 40 of 161