Propositio 39
Quamvis Spiritus Sanctus procedat a Patre ac Filio per voluntatem liberalique emanatione, non tamen ut creaturæ, nec ita quod possit aut potuerit non produci.
Quod est, quia et ipsa voluntas vult aliqua de necessitate, videlicet finem, quem (ut dicitur in tertio Ethicorum) naturaliter volumus, nec est qui beatus esse non velit. Aliaque, scilicet media, vult voluntas non de necessitate. Hinc voluntas comparatur ad finem ut natura; ad media autem ut voluntas, in quantum secundum electionem fertur in ea. Deus itaque secundum modum et actum voluntatis producit Spiritum Sanctum, in quantum vult propriam bonitatem, quæ aliorum est finis. Ideo emanatio Spiritus Sancti necessaria immutabilisque consistit, quoniam bonitatem suam Deus necessario et immutabiliter vult. Conformiter Pater et Filius, qui sunt eadem bonitas summa, se necessario ac naturaliter diligunt: unde et emanatio Spiritus Sancti concomitanter est naturalis, secundum quod voluntas est quædam natura. Imo appropriate loquendo, quemadmodum intellectus ut natura, est ratio principiumque productionis Filii; ita voluntas ut prætacto modo natura, dicitur principium ac ratio emanationis Spiritus Sancti, qui procedit secundum modum voluntatis, concomitante natura seu ratione naturæ, tamen per modum voluntatis.
Insuper, sicut per divinam naturam ut non ab alio habitam seu acceptam, est fecunditas in Patre ad producendum personam divinam per modum naturæ et de natura ut est Patris; ita per voluntatem divinam ut non acceptam per spirationem, est fecunditas in Patre et Filio ad producendum personam per modum voluntatis, de natura ut est Patris et Filii, non per modum naturæ. Eadem ergo natura Dei quæ est de ratione intellectus ac voluntatis ipsius, ut est de ratione intellectus, est ratio productionis Filii: quæ productio ob omnimodam suam perfectionem adæquat totam naturæ divinæ virtutem. Ideo impossibile est aliquam personam emanare per modum voluntatis ut naturaliter tantum agentis, sed liberaliter potius, directe et immediate, attamen etiam naturaliter ex consequenti, prout ipsa voluntas natura est. Neque hinc sequitur quod persona liberaliter sic procedens, possit non procedere: quia productio personæ comprehenditur in perfectione exsistentiæ quam requirit divina essentia, quoniam propter infinitam suam perfectionem atque superexuberantissimam suam fecunditatem, apta est taliter communicari duabus personis, et esse eadem numero in tribus relativis suppositis. Emanatio vero creaturæ non sic comprehenditur intra perfectionem exsistentiæ divinæ essentiæ.
Præterea, Spiritus Sanctus procedit ut amor: primo, quoniam ipse est amor, et procedendo est mutuus amor amborum; secundo, quia est quid productum ex essentiali amore in Deo, secundum quod in divinis actus essentiales sunt ratio personalium actuum seu emanationum ad intra, ut dictum est.1 Postremo, Spiritus Sanctus est mutuus amor procedens a Patre in Filium, et econtra, non quasi in subjectum, sed ut in objectum;2 nec procedit per recessum ab uno in alium, sed veluti per affectionis illocalem tendentiam seu impulsum.
Footnotes
Chapter 41 of 161