Propositio 40
Amor in divinis tripliciter sumitur, utpote: essentialiter, et notionaliter, ac relative seu personaliter.
Quod est, quoniam omnis perfectio convenit Deo: idcirco et amor, dilectio seu caritas. Sicque amor absolute consideratus convenit unicuique divinæ personæ, nec dicit relationem realem nec processionem, et tam duæ quam tres simul acceptæ, sunt unus amor ac eadem caritas, juxta illud: Deus caritas est. Et sicut sapientia Dei est ejus essentia, ita et amor seu caritas ejus absolute et essentialiter sumpta. Secundo accipitur notionaliter, et ita designat rationem processionis personæ Spiritus Sancti, estque ipsa communis spiratio exsistens in Patre et Filio, qua et referuntur ad Spiritum Sanctum. Tertio capitur relative seu personaliter, sicque importat processionem et relationem realem, atque significat procedentem per modum amoris personam, videlicet Spiritum Sanctum. Per istam distinctionem argumenta multa solvuntur, et quæ videntur dissonantia, concordantur. Nam et amor primo modo acceptus, quamvis toti communis sit Trinitati, tamen Spiritui Sancto appropriatur, quoniam ei plus competunt ratio proprietasque amoris.
Chapter 42 of 161