Skip to the text

Propositio 41

Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio in eo quod unum sunt.

Quod est, quoniam ratio producendi Spiritum Sanctum, est voluntas fecunda in Patre ac Filio, non accepta ab alio per spirationem. Quæ voluntas in Patre et Filio una et eadem est; ipsa quoque vis spirativa in Patre et Filio una et eadem est numero. Rursus, quum agere sit suppositorum, eadem actio non procedit a duabus aut pluribus personis, nisi per id in quo uniuntur et unum sunt. Verumtamen actio potest adscribi tam ipsi agenti, quam formali seu proprio actionis principio : si agenti, sic Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio ut sunt distinctæ personæ, quia ab eis pluribus ac distinctis procedit tanquam amor et nexus amborum, quibus non convenit connecti nec mutuo se amare nisi in quantum sunt duo; si autem actio ista attribuatur formali agendi principio, puta voluntati fecundæ, aut spirandi principio, sic Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio in quantum sunt unum, sicut expositum est.

Chapter 43 of 161