Propositio 42
Quemadmodum Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus creator, et unum effectivum universorum principium; sic Pater et Filius dici possunt unus Spiritus Sancti spirator, ac unum et idem ejus principium.
Quod est, quia spirator nomen est substantivum, creans vero adjectivum. Hinc dicere possumus, quod Pater et Filius sunt duo spirantes, propter distinctionem suppositorum; non autem proprie, quod sint duo spiratores, propter unam atque eamdem spirationem. Adjectiva quippe a substantivis ac suppositis numerum sortiuntur, substantiva vero a se ipsis secundum formam significatam per ipsa. Quumque in Patre et Filio sit una vis spirativa, et una activa spiratio, recte dicuntur unus spirator. Rursus, nomen verbale significat agendi principium per modum quietis, prout natum est denominare suppositum. Quumque una sit vis spirativa in duobus, ideo dicuntur unus spirator : quia si dicerentur duo spiratores, vis spirativa videretur numerari in eis.
Verumtamen quidam tenent oppositum : imo aliqui magni in uno loco dixerunt sicut nunc dictum est, et alibi dixerunt oppositum.
Chapter 44 of 161