Skip to the text

Propositio 43

Spiritus Sanctus est mutuus amor quo se diligunt Pater et Filius, estque nexus et osculum, communio et amplexus amborum.

Quod est, quoniam juxta prætacta, ad summam et perfectissimam dilectionem tres requiruntur personæ, puta diligens, dilectus ac condilectus, qui sit quasi vinculum et fomentum dilectionis amborum :1 quemadmodum cernimus maritum et contoralem intensius invicem se amare, dum prolem habent communem. Nempe Pater et Filius necessario sunt prima dualitas, eo modo quo convenit eis esse duos, quum et paternam fecunditatem oportuit esse primam, quemadmodum generatio, quæ perfectissima est emanatio, necessario prima est : imperfecta namque ad perfectum aliquid reducuntur.

Hæc demum dualitas tertiam necessario exigit unitatem quæ communis societas sit illius. Hæc est primæ societatis beatissimum fœdus, primi quoque amoris exuberantissimus fructus primævus, primi complexus gaudium ac dulcedo, primæ pacis vinculum, sempiterna invariabilisque concordia ac primum complacitum. Et recte Spiritus Sanctus vocatur donum primum ac æternale, infinitarum divitiarum imminorabilis indeficiensque thesaurus, fons omnis gratiæ ac virtutis, caritas qua se complectuntur Pater et Filius, de qua in universo exuberat ingens suavitatis ubertas. Quemadmodum vero fons et principium totius paternitatis ac generationis est Pater ille primus æternus; sic Unigenitus ejus per appropriationem fons et causa est omnium cognitionum ac luminum, Verbumque illud æternum increatum, loquela et sermo Dei Patris, origo, causa et institutor est omnium loquelarum; sic et omnium bonarum amicitiarum et concordiarum, omnium societatum, deliciarum, complacentiarum ac fœderum fontale principium rite asseritur Spiritus Sanctus.

Denique Pater et Filius se invicem diligunt Spiritu Sancto, prout diligere sumitur in divinis relative seu notionaliter. Potest enim res nominari per id quod procedit ab ea, et significatur ut terminus actionis, quemadmodum dicimus: Arbor hæc floribus floret, et ignis calefacit calore. Sicque Pater et Filius amant se mutuo Spiritu Sancto. Potest quoque res nominari propria actione, ut dicimus: Arbor floret floritione. Sic etiam Pater et Filius se diligunt Spiritu Sancto, prout diligere essentialiter capitur in divinis. Nam et ita unaquæque persona divina est amor seu caritas, et amans se ipsam ac aliam per suam essentiam, per quam est et sapiens atque intelligens.

Footnotes

  1. propos. xv. ↩

Chapter 45 of 161