Skip to the text

Propositio 44

Duplex est missio Spiritus Sancti, puta invisibilis atque visibilis; et idem dicendum de Filio.

Quod est, quoniam Spiritus Sanctus, quum sit verus Deus, est utique incircumscriptibilis et immensus, invariabilis et prorsus in se ipso immobilis. Ideo missio ejus non est intelligenda per sui ipsius mutationem, aut loci variationem, seu localem recessum aut motum; sed mitti perhibetur ratione suorum effectuum, præsertim gratuitorum: sicut dum gratiæ suæ infundit charismata, per quæ mentem creatam sanctificare et inhabitare asseritur. Dumque infusio talis fit per sensibilium demonstrationem, et apparitionem signorum seu specierum aut rerum, vocatur visibilis missio; invisibilis vero, quando nil tale apparet forinsecus. Exterior demum apparitio signi vel rei adhibetur ad ostendendum aliis ipsam invisibilem missionem seu infusionem Paracleti.

Porro in qualibet hujusmodi missione datur intelligi mittens, et missus, et terminus missionis. In mittente quoque notatur auctoritas respectu missi. Hinc Pater, quia a nullo procedit neque producitur, mitti non dicitur. Filius vero, quia a solo est

Patre, ab eo solummodo mittitur: nisi quod secundum naturam assumptam fertur missus a Spiritu Sancto, quemadmodum per Isaiam fatetur: Et nunc Dominus misit me et Spiritus ejus.12 Itemque: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me; ad evangelizandum mansuetis misit me. Imo sic Christus dicitur missus a tota superbeatissima Trinitate, a qua ejus humanitas est producta ac Verbo æterno unita, quamvis a solo sit Verbo assumpta. Hinc et Filius secundum deitatis potentiam ac naturam misit se secundum assumptam naturam. Proprie autem loquendo, Spiritus Sanctus non mittit se ipsum, quia non habet respectu sui ipsius auctoritatem seu productivam diffusionem.

Insuper, Spiritus Sanctus dupliciter dicitur mitti: primo, ad caritatis et gratiæ infusionem, ut in Baptismo et justificatione; secundo, ad infusæ caritatis et gratiæ augmentationem. Conformiter missio Filii Dei est duplex: invisibilis scilicet, qua et frequenter ante Incarnationem est missus; atque visibilis, potissime per Incarnationis mysterium. Rursus, quemadmodum opera Filii et Spiritus Sancti ad extra, indivisa sunt et inseparabilia, sic missio eorum invisibilis. Sed appropriate dicitur Filius mitti, dum ea fiunt in nobis quorum propria principia Filio appropriantur: quando videlicet illuminamur ad verorum salubrium agnitionem, quæ est effectus sapientiæ increatæ, quæ Filio appropriatur. Spiritus Sanctus vero mitti censetur, dum ea producuntur in nobis quorum principia propria appropriantur Spiritui Sancto: ut dum accendimur caritate. Denique Spiritus Sanctus proprie dicitur dare se ipsum, quum et sponte aliquis donet se ipsum: dat quippe ut Deus, et datur ut donum. Atque qui habent caritatem ac virtutes, et dona gratiæ gratum facientis, Spiritum Sanctum habere dicuntur, quo ad libitum fruuntur, nunc imperfecte et interdum, in futuro indesinenter in sempiternum.

Postremo, ministri Ecclesiæ et prælati Spiritum Sanctum non dant nisi improprie, puta ministerialiter et dispositive, in sacramentorum exhibitione, aut alio modo disponendo hominem ad Spiritus Sancti receptionem. — Postremo, de invisibili missione Spiritus Sancti scriptum est : Sensum tuum, Domine, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris Spiritum tuum de cœlis?3 De missione quoque Spiritus Sancti in eodem legitur libro : Emitte illam (puta sapientiam) de cœlis sanctis tuis.4

Footnotes

  1. Ibid. LXI, 1. ↩

  2. Is. XLVIII, 16. ↩

  3. Sap. IX, 17. ↩

  4. Ibid. 10. ↩

Chapter 46 of 161