Skip to the text

Propositio 45

Persona in divinis non dicitur absolute.

Quod est, quia (ut patuit) quod absolute accipitur in divinis non multiplicatur, atque de pluribus personis simul sumptis singulariter prædicatur :1 ut Pater et Filius sunt una essentia. Sic autem dici non valet, quod Pater et Filius sint una persona. Nec etiam nomen personæ accipitur in divinis pure relative, instar aliorum quæ directe ex propria ratione relationem important; quum et divina essentia sit res et substantia intellectualis naturæ, per se subsistens, atque persona, prout philosophi et Judæi trinitatem in Deo negantes, loquuntur de persona in divinis, dicentes Deum esse personam. Unde in libro de Causis asseritur, quod causa prima est de se maxime hæc. Verum (ut Augustinus septimo de Trinitate expresse fatetur) persona in divinis consuevit accipi absolute; sed ad satisfaciendum importunitati hæreticorum, Catholici uti cœperunt nomine personæ ut relativo, et interim sic eo sunt usi theologi, prout designat suppositum relativa proprietate constitutum, et ab aliis personis distinctum. Hinc aliqui protulerunt, quod significet relationem subsistentem in divina natura, vel, ut alii aptius dixisse feruntur, divinam et increatam substantiam relativa proprietate distinctam. Sicque persona in divinis designat substantiam simul et relationem : substantiam, quasi per modum fundamenti ac materialis; relationem, per modum formalis et completivi : non quod persona in divinis composita sit ex diversis realiterve distinctis, quia relatio in divinis nil reale superaddit essentiæ, quamvis sit realis relatio distincta realiter a suo correlativo.

Footnotes

  1. propos. XXII. ↩

Chapter 47 of 161