Propositio 46
Idea est similitudo rei creabilis aut creatæ in divina mente consistens.
Quod est, quoniam supersapientissimus Deus universa sapienter operatur, et cuncta propriis rationibus noscit; nec eas accipit aliunde, sed propriam intelligendo essentiam omni perfectione plenissimam, conspicit eam variis modis a creatis ac creandis et creabilibus imitabilem ac participabilem. Sicque divina essentia a divino intellectu taliter apprehensa et cognita, appellatur idea. Imo una et eadem simplex essentia, plurium est idea, estque plures ideæ, non propter pluralitatem, diversitatem aut distinctionem exsistentem in Deo, sed per comparationem et relationem ad ideata. Quæ relatio ex parte Dei ac idearum solum est rationis. Etenim superbeatissimus Deus unico simplicissimo actu intelligit suam essentiam, ab innumerabilibus, imo et quantum est ex parte ipsius, ab infinitis rebus participabilem : ideo essentia divina, innumerabilium est idea.
Infinitæ quoque ideæ in Deo esse dicuntur. Nempe, secundum quod Deus essentiam suam intelligit secundum talem aut talem gradum bonitatis aut perfectionis a suis effectibus imitabilem, secundum hoc divina essentia perhibetur horum sive aliorum idea, similitudo, species, ratio et exemplar. Hinc Deus omnipotens universa et singula propriis ac distinctis rationibus seu ideis cognoscere fertur.
Denique, Deus est entium causa triplici modo causandi, seu triplici genere causæ. Est namque omnium causa exemplaris, atque efficiens, et finalis. Unde in quantum est causa exemplaris, intuetur et conspicit in se rationem ac speciem cujuslibet sui effectus, ac ordinem rerum in se ipso instituit, determinat et præscribit, sponte ac libere in se statuens quid cuique daturus sit. Quemadmodum etiam plura, imo et omnia simul in se conspicit et vult, cum universis circumstantiis accidentiisque eorum; sic plura ac omnia simul produxit aut condere potuit, et singula quæque prout æternaliter ordinavit, opportuno præstitutoque tempore exsequitur et producit. Ideo ordinem rerum, diversitatem effectuum, multitudinem specierum, causis secundis adscribere, et unum creatum ab alio creato esse creatum asserere, stultum est.
Itaque ideæ sunt tanquam supersplendidissimi ac exuberantissimi fontes ex quibus profluunt ac prosiliunt universa, incommutabiles rationes, exemplaria fixa, formæ æternæ omnium formativæ, nullorum informativæ, puræ et separatissimæ, in sola divina mente consistentes, non extra et præter eam in se subsistentes et ab invicem realiter differentes: imo omnes sunt una supersimplex essentia Dei, qui unica specie, puta propria essentia, intelligit universa. Patet ergo ex his, quod idea sit principium cognoscendi, in quantum exemplar. Est quoque principium producendi, quum sit ipsa divina potentia ac natura.
Postremo de ideis recte hæc disseruit Augustinus: Ideæ sunt formæ principales, rationesque æternæ ac incommutabiles, quæ ipsæ formatæ non sunt, ac per hoc æternæ sunt; quæ in divina intelligentia continentur, ac jugiter eodem modo se habent. Et quum ipsæ nec oriantur neque intereant, secundum ipsas tamen producitur et formatur quidquid oritur et interit. Tanta demum vis constituitur in ideis, ut sapiens esse nemo queat eis non intellectis.
Chapter 48 of 161