Propositio 47
Solus Deus perfecte est æternus.
Quod est, quoniam ad æternitatem proprie sumptam incommutabilitas plena exigitur. Propter quod definitur: Interminabilis vitæ tota simul et perfecta possessio. Solus vero Deus simpliciter invariabilis est. Omne namque creatum quodammodo aliter habet se dum est et antequam fuit; estque in ipso dependentia, indigentia et compositio aliqua, quum esse et posse ac agere distinguantur in ipso; sed et successio atque varietas quarumdam actionum in ipso reperiuntur. Nullum ergo creatum ad increati esse immutabilitatem, simplicitatem, uniformitatem et stabilitatem pertingit, imo infinite deficit et occumbit ab eis: ideo nec perfecte rationem æternitatis sortitur; sed aliqualiter eam participat, sicut et immutabilitatem, simplicitatem et uniformitatem. Nihilo minus Deus dicitur semper fuisse et fore: quia æternitas ejus omne tempus includit, et ipse Altissimus omni tempore coexsistit.
Chapter 49 of 161