Propositio 48
Quemadmodum simplicissima Dei essentia omnem essendi perfectionem in se excellentissime comprehendit, ac variis designatur nominibus; sic clarissima Dei scientia omnem perfectionem et eminentiam cognoscendi includit, et per respectum ad diversa objecta ac varios actus, appellationes plures sortitur.
Quod est, quoniam sola Dei essentia penitus infinite perfecta est, ac perfectionaliter infinita, sicut ostensum est. Conformiter scientia Dei, quum substantialiter sit ipsius essentia, nequaquam minus perfecta est quam ipsa essentia.1 Enimvero hoc utique derogaret summo et incomparabili Deo, quod ejus scientia diceretur minor aut inferior eo. Deus ergo universa et singula, tam quæ sunt, fuerunt et erunt, quam quæ possibilia sunt, imo et infinita quæ nunquam erunt, infinitasque species numerorum, et omnem contingentiam, circumstantiam, dispositionem, maneriem rerum, in se ipso æternaliter et quasi præsentialiter, distinctissime, perfectissime infallibiliterque cognoscit, cognoscendo sui ipsius essentiam, in qua omnia idealiter et exemplariter splendent; propriam quoque omnipotentiam, in qua cuncta virtualiter continentur, atque a qua indesinenter dependent et conservantur; cognoscendo etiam propriam sapientiam prorsus immensam, a qua totus entium ordo, tota rerum distinctio, universa demum cognitio et omnis potentiarum ac objectorum cohabitudo fontaliter ac sapientissime profluxerunt, instituta sunt et manutenentur. Ideo ait Scriptura:2 Intelligite, insipientes in populo; et stulti, aliquando sapite. Qui plantavit aurem, non audiet? aut qui finxit oculum, non considerat? Præterea, Deus sciendo omnipotentiam suam, scit utique omnia ad quæ illa extenduntur quæ facit; et ideo nil prorsus ejus subterfugit aut evadit intuitum.
Porro, hæc supergloriosissimi Dei cognitio in se summe simplex et una, in quantum intuetur et noscit omnia quæ realiter et præsentialiter sunt, dicitur visio seu visionis scientia; in quantum vero agnoscit ea quæ non sunt, nec fuerunt, nec erunt, sed sibi possibilia exstant, appellatur cognitio simplicis intelligentiæ. Prout autem cognoscit ea quæ bene laudabiliterque fiunt, approbatio nominatur; atque ut noscit futura, præscientia seu prævisio nuncupatur. In quantum autem eorum est quæ a Deo agenda sunt, dicitur dispositio seu providentia. Dicitur quoque prædestinatio, respectu electorum et salvandorum; reprobatio autem aut præscientia, respectu damnandorum. Postremo cognitio Dei respectu sui ipsius ac divinorum, sapientia recte vocatur. Nec scientia Dei causatur a rebus, imo potius causa est rerum. Malorum vero culpæ in quantum hujuscemodi, non est causa effectiva, sed permissiva.
Footnotes
Chapter 50 of 161