Propositio 49
Prima, principalis originalisque causa seu ratio prædestinationis electorum, ex parte Dei sumenda est.
Quod est, quia nec electorum merita, nec præscientia meritorum illorum, sunt prædestinationis causa aut ratio, sed gratia, id est gratuita bonitas ac mera pietas seu pia voluntas Dei, ut ad Romanos atque Ephesios docet Apostolus.1 Non enim temporale quid aut operatio creaturæ, est causa æterni, id est increatæ ac æternalis præordinationis divinæ. Nec illi qui confinxerunt merita hominum esse causam prædestinationis, intendebant quod merita illa, quæ sunt actus aut opera creaturæ, sint causa prædestinationis, sed quod præscientia meritorum exsistens in Deo, sit ratio quod quosdam prædestinavit: quod super Joannem et alibi ex proposito reprobat Augustinus. Attamen quidam magni doctores hoc opinati sunt, præsertim Alexander et Henricus, dicentes quod Deus decrevit quibusdam gratiam se daturum, quia præscivit eos gratia bene usuros: quæ opinio super primum Sententiarum est reprobata.2
Alii ergo dixerunt, quod loquendo de prædestinatione et reprobatione in generali, et simul de toto prædestinationis effectu, nulla sit causa aut ratio ex parte creaturæ, præsertim quantum ad propositum miserendi finaliter quoad prædestinatos, et quantum ad propositum non miserendi reprobis. Nihilo minus ex parte Dei aliquam possumus assignare rationem, loquendo in communi, cur aliquos prædestinavit voluitque salvari, et alios reprobavit: videlicet ut misericordia sua in prædestinatis reluceat, in reprobis vero sua justitia. Porro loquendo de his in speciali, cur scilicet magis elegit et prædestinavit istum quam illum, nullam possumus causam rationemve assignare, nisi Dei liberrimam voluntatem. Imo, ut aliqui dicunt, in veritate hujus rei nulla est causa aut ratio, nisi mera ac libera summa Dei voluntas, quod et Scriptura in multis locis videtur prætendere: quemadmodum nulla alia apparet dabilis ratio, cur Deus omnipotens, essentialiter sanctus et bonus, dedit uni parti materiæ nobiliorem formam quam alteri in prima rerum creatione; sicut et nulla est ratio, cur artifex lapidum æque dispositorum unum ponit sublimius, alium bassius, nisi mera ejus voluntas.
Sed quia hæc horribiliter sonant, et superdignissimi Dei voluntas irrationabilis esse non potest, neque tyrannica, nec personarum acceptrix, neque injusta, præsertim quum ipsa Dei superbenedicti voluntas sit essentialiter id quod sapientia atque justitia ejus: hinc alii sentiunt, quod vere in sapientia Dei sit ratio recta et digna, etiam in speciali, cur istum magis quam illum prædestinavit; quamvis ratio illa interim lateat viatores.
Harum duarum opinionum primam sequuntur Thomas, Petrus, Richardus ac alii multi; aliam, Bonaventura et alii quidam. Porro positio illa quam sequitur Thomas, videtur consonantior esse Scripturis, quum et in Exodo Dominus dicat:3 Miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit. Unde Apostolus intulit: Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat. Dicis itaque mihi: Quid adhuc quæritur? voluntati ejus quis resistet? O homo, tu quis es qui respondeas Deo?4 Denique Christus in Evangelio prædestinationem et reprobationem ad Dei Patris retulit voluntatem ac placitum: Confiteor (inquiens) tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis:56 etiam, Pater, quoniam sic placitum est coram te.
Interea, si quæratur, an demerita reproborum sint causa æternæ reprobationis eorum; ad hoc Augustinus, et Magister libro primo, præallegati quoque doctores, respondent quod non.7 Et addit ibi Richardus: Demerita hominis non sunt causæ suæ reprobationis nisi quantum ad connotatum, quod est temporalis obduratio et futura damnatio. Obdurationis enim sunt causa effectiva et meritoria; futuræ vero damnationis sunt meritoria causa; præordinationis autem ad æternam damnationem, ad quam ab æterno præordinatus est reprobus, non sunt effectiva causa nec meritoria. Hæc responsio roboratur auctoritate Apostoli, de Jacob et Esau ad Romanos scribentis: Quum nondum nati fuissent aut aliquid egissent boni aut mali, non ex operibus, sed ex vocante dictum est:8 Jacob dilexi, Esau odio habui.
Verumtamen objici potest: Reprobatio qua Deus ab æterno reprobavit præscitum, est præordinatio ejus ad pœnam; sed præordinare aliquem ad pœnam damnationis, nisi propter ipsius demeritum, est injustum: hoc ergo non convenit Deo. Respondetur, quod aliquem præordinare ad pœnam, ita quod sine culpa detur ad illam, injustum est; præordinare vero quemquam ad pœnam, ita ut sine suis demeritis non damnetur, et tamen ipsa demerita non sint ratio præordinationis ad pœnam, non est injustum.
Verum his rursus objicitur: Quia damnatio non est bona, neque a Deo volita nisi quoniam justa; non ergo Deus voluit aliquem reprobare aut ordinare ad pœnam, nisi propter ipsius culpam. Quumque Deus non sit prius ultor quam aliquis sit peccator, non prius aliquem vult punire quam eum videat peccatorem. Itaque primus actus voluntatis divinæ non videtur esse reprobare, quod est velle damnare: alioqui videretur Deus velle punire sine præintuitu culpæ quæ sit ratio volendi punitionem. Sicque oportuit reprobum, puta Judam aut alium, primo offerri voluntati divinæ sub ratione iniqui, antequam Deus voluit ipsum punire, et priusquam eum reprobavit. Etenim considerando eum in puris naturalibus, non reprobavit eum ut sic. Ex ista instantia, quæ fortis videtur, Alexander et Henricus ad prætactam suam positionem videntur inducti.
Insuper, contra responsionem quam sequitur Thomas, sic arguit Bonaventura : Ambrosius, in Dei loquens persona, super epistolam ad Romanos asserit : Dabo gratiam ei quem scio toto corde reversurum ad me post errorem. Itaque advertendum, quod in hac quæstione non quæritur, utrum æternum Dei propositum, seu electio aut reprobatio ejus, habeat causam quantum ad voluntatem Dei, seu actum ejus, quem constat esse æternum, sed quantum ad ordinationem voliti ad voluntatem divinam. Et si quæreretur ratio causalis aut meritoria, responderetur quod non habeat causam. — Si autem quæratur ratio congruitatis aut condecentiæ, quidam respondent, quod voluntas Dei est sibi ipsi causa seu ratio, nec est alia ratio cur istum elegit, nisi quia ei sic placet : et hæc est sufficiens per omnia ratio, quoniam ipsa est causa causarum, et ratio rationum ; et eo ipso quod ei sic placet, rectum est propter summam rectitudinem ejus, quæ etiam est causa et regula omnis recti alterius. Sed cavendum ne dum Dei voluntatem volumus commendare, derogemus eidem. Si enim non esset alia causa quare Deus istum elegit, non illum, nisi quia ei sic placet, jam Dei judicia non essent occulta, sed manifesta, quum unusquisque faciliter hanc possit intelligere rationem ; nec Dei judicia dicerentur mirabilia, sed voluntaria. De hac re scribit Bonaventura diffuse : de quibus pertranseo, quoniam super primum Sententiarum tam ejus quam aliorum scripta diligenter ac copiose induxi.
Postremo, omnibus hinc inde pro viribus sollicite perscrutatis atque pensatis, cum Scoto concludo de istis opinionibus ac ista materia : Ut Apostolus disputans ad Romanos, ego in fine disputationis totum tanquam imperscrutabile derelinquo, cum ipso exclamans Apostolo : O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei ! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus !
Footnotes
Chapter 51 of 161