Propositio 50
Nec providentia Dei mutabilibus ac contingentibus rebus, nec prædestinatio æterna rationalibus creaturis necessitatem imponit.
Quod est, quoniam sapientia Dei æterna, est totius ordinis rerum ac differentiæ omnium specierum causa fontalis, et ipsa instituit naturalem entium cursum : ideo vult ut unumquodque procedat, moveatur, gubernetur et operetur secundum suam naturam, capacitatem et proprietatem. Propter quod increata Sapientia perhibetur attingere a fine usque ad finem fortiter, atque disponere universa suaviter, id est secundum propriam eorum naturam.1 Quumque differentiæ entis sint necessarium et contingens, naturale seu determinatum ad unum, et indeterminatum ac liberum, uniforme et mutabile; exigit ordo rerum, imo et auctor naturæ id jubet, ut quædam necessario uniformiterque proveniant, quædam vero contingenter ac libere, itemque difformiter. Denique, virtus et influentia superiorum causarum, in inferioribus et causatis recipitur secundum dispositionem et modum inferiorum, in quibus materia est contingentiæ radix, et varia habitudo, complexio, difformitas et influxus, diversitatem causant multiplicem ac differentes effectus, ita quod influentia una interdum impedit effectum alterius. Imo per artem obviatur et prævaletur influxioni cœlesti. Propter quod dictum est, Sapiens dominabitur astris : ut si planetarum influxus disponat ad febres, peritus medicus medicinalia applicando, illas repellet. Hinc et fata quamvis inclinent, non tamen necessitant : imo per rationis censuram, per metum pœnarum et præmiorum promissa, per informationem prudentiæ studiumque virtutum, præsertim per auxilia gratiæ ac per divina charismata, penitus devincuntur immoderantiæ passionum, inclinationes vitiorum innatæ ex corruptione naturæ, et scelera ac peccata, ita quod corruptissimi ac pessimi, integerrimi fiunt et optimi.
Nec obstat quod Deus omnipotens cuncta ab æterno certissime ac infallibiliter præcognovit, imo in ipso æternitatis momento quasi præsentialiter intuetur. Ejus namque cognitio non tollit a rebus quod naturale est ipsis, præcipue quum practica ejus scientia causa sit rerum. Denique cognitio, quum sit actio cognoscentis, non cogniti, nisi dum quis cognoscit se ipsum, est secundum modum et naturam cognoscentis, non cognitæ rei. Unde eamdem rem aliter noscit sensus exterior, aliter sensus communis interior; aliter imaginativa, aliter cogitativa; aliter ratio practica, aliter intellectus speculativus. Nec ex hoc res ipsa mutatur, nec quod suæ naturæ est, ei aufertur. Quamvis ergo superexcellentissimus Deus universa et singula, juxta incomparabilem eminentiæ suæ perfectionem, distincte ac plene, infallibiliter atque certissime intueatur, prænoscat, disponat; nihilo minus multa contingenter ac libere peraguntur, nec ordo rerum aufertur :2 et quamvis per comparationem ad providentiam Dei certus sit ordo causarum, attamen connexio illa agentium, in se ipsa et per respectum ad inferiora, manet suæ naturæ, puta mutabilis, in contingentibus et rationalibus creaturis. Sicque prævisa, præordinata, prædestinata, aliter queunt accidere, et prædestinatus potest damnari, præscitus quoque salvari : loquendo de eis materialiter et in sensu diviso, non autem loquendo de eis formaliter et in sensu composito. Estque in talibus necessitas consequentiæ, non consequentis; necessitas quoque conditionalis, non absoluta. Postremo, hujus contrarium opinari, non solum erroneum est atque hæreticum, sed et extremæ demum amentiæ, quum unusquisque in se ipso palam experiatur se liberi esse arbitrii incoactæque voluntatis : quod qui negat, pœnis magis quam ratione erudiri meretur. Quod si omnia de necessitate acciderent, inutile esset consulere, nec tormenta pravissimis nec præmia deberentur virtuosis hominibus.
De his nuper super Boetium de Consolatione plenius scripsi, eumdem litteraliter ac spiritualiter seu mystice exponendo.
Footnotes
Chapter 52 of 161