Propositio 51
Deus incircumscriptibilis et immensus, variis modis est in rebus.
Quod est, quoniam Deus invariabilis et æternus, æternaliter et incommutabiliter est in se ipso: quoniam in se ipso sempiterne quiescit, nec tendit in aliud, nec alteri rei innititur, nec indiget aliquo, nec aliud aliquid sibi æquale est. Est quoque in se tanquam in ultimo fine, eo modo quo ipse sibi ipsi esse finis asseri potest, quia non ordinatur ad aliud. Denique, quum condidit mundum, non cœpit esse in mundo per aliquam sui mutationem, nec quasi in loco aut aliquo sibi commensurato : sicut nec mutaretur, si mundus esse desineret. Insuper superbeatissima Trinitas est in se ipsa, sicut et unaquæque divina persona. Quælibet quoque increata persona est in qualibet alia inconfusibiliter et circumincessibiliter, quum quælibet sit immensa, et inseparabiliter simul sint adæquate, nulla aliam excedente. Rursus, quælibet consistit in alia, quoniam trium superreverendissimarum, supersanctissimarum et superessentialium personarum est una essentia, et unaquæque ipsarum est ipsa essentia : quæ quum in qualibet sit persona, vere perhibetur unaquæque persona in qualibet alia esse. Præterea, quum personæ in divinis correlative dicantur ad invicem, et unum relativorum definiatur per aliud, personæ istæ superdignissimæ sunt in invicem secundum quod una est de intellectu alterius. Iterum, personæ in divinis producunt seu producuntur per emanationem ad intra, actionemque immanentem : ideo Verbum æternum a Patre non gignitur per exitum et recessum ab ipso, sed æternaliter manet in sinu Patris, imo in medio cordis paterni. Conformiter Spiritus Sanctus manet in Patre et Filio, tanquam in uno principio, et sicut mutuus amor amborum. Sunt rursus in se invicem sicut cognitum in cognoscente, ut fruitum in fruente, et ut amatum in amante.
Amplius, Deus unus, simplex et trinus, in omnibus creaturis, secundum quod creaturæ ipsius sunt, vere est per essentiam, præsentiam et potentiam : per essentiam vero, quia sua infinita et incircumscripta essentia est in omnibus, et largitur omnibus naturam et esse, et per se ipsum, non per causas secundas, universa creavit ac mundum sensibilem ; et item per potentiam, quoniam suæ potestati cuncta subduntur, et sua virtute omnia manutenet in esse, sine cujus conservatione nec ad momentum possent subsistere ; et etiam per suam præsentiam, ita quod vere et personaliter ac cognoscitive omnibus præsens est, omnia quoque nuda et aperta sunt oculis ejus.1 Hinc innotescit, quod supergloriosissimus Deus in omnibus est per illapsum, ita quod essentiis rerum illabitur; nec solum infra terminos quantitatis, sed et demum infra terminos essentiæ earum substantialiter adest et est, estque proximior rebus quam ipsæmet sibi, aut essentialia earum principia : quod sibi soli est proprium. At vero in virtuosis est viatoribus per gratiam ; in comprehensoribus et Beatis, per gloriam ; in Christo, per hypostaticam unionem, intelligendo hoc de Verbo æterno dumtaxat. Porro in impiis et dæmonibus ac damnatis non dicitur Deus esse simpliciter : imo, ut Salomon protestatur, Longe est Dominus ab impiis. Hæc quippe dicunt naturam ut deformatam per culpam.2 Dicitur tamen esse in illis cum additamento, et secundum quid, puta : per iram seu ultionem, ut judex ; vel ut informiter cognitum in noscente. In bonis vero est, ut formate cognitum et dilectum in cognoscente ac diligente. Atque in sacramentis est per multiplicem gratiam sacramentalem. Specialiter vero in sacramento Eucharistiæ est Verbi persona ac deitas per concomitantiam quamdam, ut infra dicetur. Postremo, quædam dicunt naturam cum naturali deformitate, fœditate aut corruptione : in quibus, propter indecentiam, horrorem aut vilitatem, non dicitur Deus esse, ut in stercoribus et cloacis.
Nec dicimus Deum esse in loco circumscriptive nec definitive : quoniam nullus ei commensuratur, nec ipsum intra se cludit, nec ita in uno est loco, ut non sit in quolibet alio. Hinc ipse solus est in loco transcendenter. Atque in Moralibus super Job sanctus fatetur Gregorius : Deus est ante omnia, non solus ; post omnia, non præventus ; super omnia, non elatus ; infra omnia, non oppressus ; inter omnia, non inclusus ; extra omnia, non exclusus. Et si adhuc innumerabiles infinitique mundi consisterent, omnes illos Deus gloriæ sua incircumscriptibili majestate atque præsentia adimpleret. Nec tamen supersimplicissimi Dei infinitas, magnitudo, majestas, ruditer imaginanda est per modum corporeæ aut quantitativæ extensionis, quum ejus infinitas non sit nisi immensa simplicitas, infinita sapientia, sanctitas, gloria, beatitudo, perfectio. Dicimus item Deum specialiter esse et habitare in cœlo empyreo, quoniam ibi eminentius operatur, clariusque conspicitur, et evidentius se præsentat.
Footnotes
Chapter 53 of 161