Skip to the text

Propositio 52

In Deo liberrima est voluntas.

Quod est, quoniam solus Deus se ipsum plenarie diligit, hoc est tam perfecte intensiveque infinite sicut ex sua natura amabilis est. Voluntas quoque ad felicitatem requiritur : quoniam felix vocatur, cui adsunt et insunt universa quæ vult, et inordinate nil vult. Hinc sicut felicitas, ita voluntas et sancta libertas excellentissime conveniunt Deo : in quem violentia cadere nequit, imo cui nullus potest resistere; in cujus ditione cuncta sunt posita1, et qui nulli est obligatus, nisi fortassis in quantum diligentibus fideliterque colentibus eum, se ipsum promisit in præmium et beneficium. Hinc quod quidam philosophi dixerunt, in Deo voluntatem non esse, intelligendum est de voluntate desiderii, quod est boni habendi, nondum adepti nec habiti, non de voluntate immobilis complacentiæ. Denique voluntas Dei prout in ipso Deo consistit, estque volitio ejus, qua vult aliquid fieri aut non fieri absolute, quæ et voluntas beneplaciti solet vocari, semper et certe impletur.

Distinguitur autem voluntas Dei in voluntatem antecedentem, qua Deus vult aliquid secundum unum respectum, sicut vult omnes homines salvari, in quantum sunt rationales creaturæ, ad æternam felicitatem ordinatæ et conditæ, ac Christi sanguine liberatæ;2 et in voluntatem consequentem, qua vult aliquid simpliciter seu absolute, omnibus hinc inde pensatis: et ita vult plures damnari propter eorum excessus. Rursus dividitur voluntas Dei in voluntatem beneplaciti, et in voluntatem signi: sicque voluntas Dei frequenter appellatur jussio, prohibitio aut consultio ejus (de quibus constat quod aliquando adimplentur, interdum non: unde oramus, Fiat voluntas tua, sicut in cœlo et in terra); permissio quoque, contra quam nil fieri valet, imo nil fit nisi Deo agente aut permittente.3 Nec Deus quidquam permittit nisi rationabiliter et juste, secundum tenorem et ordinem providentiæ suæ. Ideo voluntate beneplaciti simpliciter dicta, non vult fieri mala culpæ in quantum hujusmodi; sed prout iniqui merentur juste relinqui ac de malo in pejus corruere, suo modo vult ea: præsertim secundum quod ex malis illis ipse bonus, sapiens atque omnipotens Deus decrevit multa bona elicere. Nam et ipse tam bonus ac sapiens perhibetur, quod non permitteret fieri mala, nisi vellet et posset inde elicere bona.

Footnotes

  1. Esther xiii, 9. ↩

  2. 1 Tim. u, 4. ↩

  3. Matth. vi, 10. ↩

Chapter 54 of 161