Propositio 53
Rationalis creatura suam voluntatem conformare ac subdere debet voluntati divinæ.
Quod est, quia et ipse superbenedictus Creator hoc jubet et exigit, obedientia quoque requirit, estque justissimum, et honorificentia Dei consistit in hoc. Denique conformatio ista intelligenda est quantum ad actum voluntatis creatæ, non tamen semper in volendo et nolendo ea quæ vult Deus aut quæ non vult. Imo frequenter volumus et optamus opposita his quæ vult Deus, et nolumus quæ vult ipse: quemadmodum deprecamur pro omnium infidelium conversione, pro universorum salute, quorum multi sunt reprobi et præsciti. Consistit ergo conformatio, obeditio et subjectio ista, in hoc ut ea velimus quæ Deus vult nos velle, et ea non velimus quæ ipse vult nos non velle; atque ut hæc velimus seu non velimus eo modo et fine ut ipse instituit, puta ordinate ad Dei gloriam et honorem, et item ex caritate. Præterea, sicut fons omnis justitiæ ac totius regula æquitatis, Deus altissimus, vult quædam uno modo, non alio modo, et quædam voluntate antecedente, non voluntate consequente, et quædam secundum quid, seu conditionaliter aut quantum in se est, quædam vero simpliciter et absolute; ita de nobis est sentiendum. Quamvis enim noscamus multos esse vocatos et reprobos, paucos vero electos; attamen modo prætacto optamus omnes salvari. Et quamvis nobis constaret de certis personis quod reprobæ sint, nihilo minus sub conditione, in quantum adhuc viatores sunt, possemus earum optare salutem.1 Hæc demum de voluntate proprie sumpta, non de appetitu solum naturali aut sensuali, sunt suscipienda.
DE PRODUCTIONE RERUM A DEO
Footnotes
-
Matth. xxii, 14. ↩
Chapter 55 of 161