Skip to the text

Propositio 54

Temporale initium productionis visibilium et invisibilium creaturarum, Spiritus Sanctus per Moysen compendiose deprompsit : In principio (inquiens) creavit Deus cœlum et terram.1

Quod est, quia de mundi principio, duratione, causa, formatione et distinctione, multi inter philosophos et poetas fuerunt errores. Quidam enim dixerunt, machinam mundi atque perpetuas incorruptibilesque substantias non esse creatas neque productas a summo ac vero Deo, sed tamen dependere ab eo in permanendo, movendo ac operando : quod Henricus in Quodlibetis frequenter Aristotelem affirmat sensisse. Verumtamen infra probabitur, id Aristotelem non sensisse. Porro Epicurus confinxit innumerabiles esse mundos, ex fortuito atomorum concursu formatos. Democritus quoque hoc dixit de isto sensibili mundo. Empedocles demum quatuor elementa asseruit omnium compositorum materialia esse principia; litem vero et amicitiam esse principia rerum formalia effectiva. Cujus errorem impiissimus Manichæus et Marcion partim secuti sunt, perhibentes duos esse Deos, unum essentialiter bonum ac lucidum, alium essentialiter malum et tenebrosum. Nonnulli opinati sunt, Deum immediate non creasse nisi unam intelligentiam seu mentem splendifluam, a qua cetera essent creata immediate aut mediate. Hos consimilesque errores exclusit exordium istud Scripturæ canonicæ : In principio creavit Deus cœlum et terram. Tanquam dicat : Mundus non est æternus nec increatus, nec Deo creatori coæternus, neque ab aliquo ente citra et infra Deum exsistente productus, neque ex præjacente materia editus; sed immediate ab uno summo Deo de novo creatus.

Footnotes

  1. Gen. 1, 1. ↩

Chapter 56 of 161