Propositio 55
Auctoritas ista, In principio creavit Deus cœlum et terram, multipliciter potest exponi.
Quod est, quia quod fertur in ea, In principio, tripliciter explanatur. Primo : In principio, id est ante cetera, ne putetur aliqua creatura ante sensibilem mundum esse producta, quæ mundum istum produxerit, ut sceleratissimus Arius hæresiarcha mentitus est, asserens summum Deum immediate et diu ante hunc mundum creasse mentem quamdam sublimem, et illam postmodum Deo jubente, mundum creasse. Secundo sic : In principio, id est in Verbo æterno, quod in Evangelio protestatur :1 Ego principium.2 Omnia quippe per ipsum facta sunt : non quod non sint immediate facta a Deo Patre, sed quoniam unigenito Filio appropriatur ratio exemplaris, idea, ars, sapientia. Certumque est, quod Pater in sapientia et arte sua per exemplarem idealemque rationem condidit omnia. Ceterum Pater et Filius sunt unus Deus, unum principium et unus immediatus mundi creator : per quod excluditur hæresis Manichæorum, duos ponentium creatores, unum invisibilium, alium visibilium corruptibiliumque rerum. Tertio sic : In principio, id est in exordio temporis ac simul cum tempore, atque in primo temporis instanti, creavit Deus cœlum et terram. Creatio namque mundi instantanea fuit : quoniam supergloriosissimo Omnipotenti ac prorsus infinitæ potentiæ Deo convenit agere in instanti : cui nec impossibile neque difficile est omne verbum.3 Sic itaque in principio condidit cœlum et terram, id est superiora et inferiora:4 intelligendo per hæc duo extrema, etiam intermedia atque contenta in cœlo et terra, hoc est spirituales et intellectuales substantias, puta angelos et homines, qui in principio, id est in exordio sæculi, et inter opera sex dierum seu infra spatium illud, producti sunt. Sicque per cœlum, specialiter potest intelligi cœlum empyreum, quod creatum, eodem instanti sanctis angelis est repletum. Sed de his plenius est dicendum.
Footnotes
Chapter 57 of 161