Skip to the text

Propositio 56

Scriptura exordii libri Geneseos tractans de operibus sex dierum, tripliciter potest exponi.

Quod est, quoniam sermo divinus ait: Qui vivit in æternum, creavit omnia simul.1 Ex qua auctoritate S. Augustinus occasionem sumpsit dicendi, quod totus mundus sicut nunc stat, pariter in eodem momento ab omnipotente Deo creatus sit, puta omnes angeli atque cœlestia corpora, et quatuor elementa, ac prima individua specierum, quarum individua deinceps ex maris et feminæ commixtione gignuntur. Successionem vero et intervalla sex dierum exponit de die spirituali, sic tamen quod expositio sua nihilo minus litteralis sit, non mystica: intelligendo per diem, illustrationem a Deo factam in mente angelica. Quemadmodum enim natura angelica recte vocatur lux, sic illuminatio ejus dicitur dies. Sic quoque sex dies sunt unus dies, non quantitativus, motu solis causatus, sed menti angelicæ præsentatus secundum sex rerum distinctiones, penes quas numeratur, hoc est, illuminatio facta angelis de sex dierum operibus, sic quod secundum diversa rerum cognitarum genera dies ille sic numeratur. Sic quoque successio illa dierum et ordo non est temporis, sed naturæ. Denique expositio ista videtur rationi plus consona, quum Omnipotenti conveniat agere in instanti, perfectissimoque actori competat opus perfectum, non confusum, indeterminatum, indistinctum, inornatum, producere.

Verumtamen, quoniam expositio ista non videtur textui Genesis consonare, ut patet textum ipsum inspicienti, magisque spiritualis et mystica quam litteralis consistere; ideo omnes doctores sancti, tam Græci quam Latini, qui ante Augustinum fuerunt vel ante eum scripturam istam exposuerunt, secuti sunt litteram, et textum litteraliter, prout sonat, exposuerunt. Quod utique videtur securius: quoniam in his quæ fidei sunt, ratio magis est retorquenda, flectenda, trahenda ad Scripturam et ejus intentionem, quam econverso ipsa Scriptura et fides ad rationem. Hinc Sancti præfati, Gregorius quoque, Beda, Strabus, Hugo, et alii plures, fatentur res esse creatas per intervalla sex successivorum dierum. Verumtamen horum est duplex opinio: una dicentium, quod omnia fuerunt primo creata in materia confusa, sola forma corporeitatis informata; alia, quod elementa fuerunt propriis formis substantialibus a principio actuata, nondum tamen locis ac viribus et proprietatibus secundariis determinata, distincta ac decorata: sicque opus creationis temporaliter est secutum opus distinctionis, deinde opus ornatus. Hanc expositionem etiam magni doctores scholastici, Alexander, Bonaventura, Guillelmus Parisiensis et dominus Antisiodorensis cum suis secuti sunt. Thomas vero, Albertus, Udalricus et (ut videtur) Ægidius, ad expositionem Augustini declinant. Attamen S. Thomas fatetur, quod si lux et dies in spiritualibus metaphorice dicantur, non proprie, expositio illa Augustini dici non posset litteralis, sed mystica. Porro in prima parte Summæ alibique testatur, quod non proprie, sed metaphorice in spiritualibus rebus dicantur. Unde alicui posset videri, quod sanctus Doctor sequendo expositionem Augustini tanquam litteralem, atque dicendo, quod lux, splendor et dies non nisi metaphorice in spiritualibus rebus dicantur, videatur sibi ipsi contrarius.

De his super Genesim et super secundum Sententiarum diffuse conscripsi.2

Footnotes

  1. Eccli. xvni, 1. ↩

  2. Cf. t. I, p. 13 D et s.; XXII, p. 4 C et s., 27 D' et s. ↩

Chapter 58 of 161