Propositio 57
Doctrina dicentium spirituales creaturas, videlicet angelos, simul cum mundo sensibili esse creatas, verior et rationabilior esse videtur quam positio dicentium hujus oppositum.
Quod est, quoniam totum universum, quod et integer mundus appellatur, est unum perfectum, totale, integrum et proprium opus primi actoris ac perfectissimi Creatoris: quod simul, non divisim aut separatim, ab eo produci condecuit, saltem quoad partes suas præcipuas. Unde et scriptum est: Qui vivit in æternum, creavit omnia simul.1 Istud demum Scriptura hinc inde sentire videtur, quum in Ecclesiastico scriptum sit: Primo omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiæ ab ævo.2 In Psalmo autem asseritur: Initio tu, Domine, terram fundasti.3
At vero quod Græci dixerunt, spirituales substantias diu ante sensibilem mundum creatas, ne Deus videretur per tot millia annorum ante hunc mundum solus immunificusque fuisse, et sine suo cultu ac honorificentia majestatis suæ, modicum probat: quia nec ipse bonorum eget nostrorum, nec ex cultu et honorificentia nostra aliquid perfectionis aut gloriæ in se ipso ei accrescit. Immunificentiam demum et solitudinem excludit a Deo emanatio illa æterna ad intra, ac superbeatissimæ societas et consistentia Trinitatis, sed et quodammodo pluralitas idearum in ipso. Denique, quantumcumque perhibeantur angeli diu ante mundum sensibilem conditi, quum non fuerint ab æterno, possunt innumerabilia annorum millia imaginari præcessisse, in quibus diceretur Deus immunificus exstitisse ac solus. Amplius, lapsi nunquam fuerunt divinæ essentiæ clara per speciem visione beati: alias non peccassent nec corruissent. Creatio etiam eorum non diu præcessit lapsum ipsorum, ut ostendetur. Nec lapsi sunt ante sensibilis mundi productionem, quum e cœlo sint lapsi, in tartarumque seu aerem caliginosum præcipitati. Verumtamen opinio illa Græcorum non est irreverenter abjicienda, aut tanquam erronea contemnenda, præsertim propter reverentiam sanctorum præsulum et doctorum Athanasii atque Gregorii Nazianzeni: quorum uterque tantæ fuit auctoritatis in Scripturis, quod nemo unquam contradicere eis præsumpsit. Gloriosus autem Hieronymus et B. Hilarius ejusdem fuerunt opinionis; consimiliter vir angelicæ puritatis, abbas Serenus, ut in Collationibus Patrum abbas Cassianus describit et approbat.4
Footnotes
Chapter 59 of 161