Skip to the text

Propositio 58

Quatuor coæquæva recte censentur.

Quod est, quoniam coæquæva vocantur, quæ in exordio mundi simul sunt facta, quæ sunt, angelus, cœlum, materia, tempus: non quod materia fuerit nuda producta, sed nomine materiæ cointelligenda est forma materiæ concausata, seu prima confusa materia, de qua cetera facta leguntur. Interea, juxta diversas expositiones textus Genesis de prima rerum productione, oportet de his quatuor coæquævis diversimode loqui. Si enim Augustinum sequamur dicentem mundum simul factum, distinctum, ornatum, sicut jam stat; tempus non fuisset ante motum, sed magis econtrario, tanquam causatum a motu. Hinc ista coæquævorum enumeratio procedit secundum positionem dicentium, informitatem materiæ tempore præcessisse ejus formationem, juxta sensum præhabitum:1 cujus præcessionis necesse est aliquam fateri mensuram. Et ita tempus illud non fuit mensura motus primi mobilis, sed alicujus alterius corporis, cujus motu fiebat prima dierum distinctio. Vel tempus illud communiter sumitur pro mensura cujuscumque successionis aut mutationis, prout in angelicis actionibus et motibus ponitur tempus discretum.2 Sunt igitur quatuor coæquæva, loquendo in generali quantum ad angelum : quoniam angelorum species ac personæ simul factæ sunt plures valde. Similiter juxta Augustinum, per cœlum intelligenda essent universa cœlestia corpora, quæ perhibet simul creata. Beda vero, Strabus, Rabanus, imo et S. Gregorius, per cœlum in exordio factum intelligunt cœlum empyreum.

Quod si quæratur, cur locus et motus non dicuntur coæquæva, quemadmodum tempus; dicere possumus, quod nomine cœli satis exprimitur locus, quum cœlum illud, secundum Damascenum, sit continentia, id est locus contentivus, visibilium et invisibilium. Porro locus proprie sumptus, ut est species quantitatis, est accidens substantiæ continentis : sicque nomine substantiæ talis, datur intelligi. Postremo, sicut jam patuit, tempus quod ponitur coæquævum, est in plus quam motus proprie dictus; vel unum aliud comprehendit, seu designatur per aliud.

Footnotes

  1. propos. LVI. ↩

  2. Cf. t. XXVII, p. 230 B' et s. ↩

Chapter 60 of 161