Propositio 59
Cœlum empyreum sufficienti auctoritate Sanctorum esse convincitur.
Quod est, quoniam sanctus præsul divinus Basilius in suo scribit Hexaemeron : Sicut damnati in exteriores tenebras abiguntur, sic pro suis justitiis remunerandi restaurantur ac collocantur in ea quæ extra sensibilem mundum est luce, atque ibidem quietis domicilium sortientur, quod rotunditate conclusum ac spissum est. Præterea, ut Bonaventura quoque testatur, de hoc cœlo empyreo Damascenus exponit id Genesis primo :1 In principio creavit Deus cœlum et terram. Nec de alio cœlo verificatur quod denuo asserit libro secundo, Cœlum est continentia visibilium et invisibilium creaturarum : haud dubium quin cunctarum. Hieronymus quoque in sermone de Assumptione, multa expressit quæ non nisi de cœlo empyreo aptissime intelliguntur. Imo et Paulus apostolus de eodem loquitur : Scimus quoniam si terrestris domus nostra dissolvatur, quod ædificationem a Deo habemus, domum non manufactam in cœlis;2 et rursus : Præcursor pro nobis introiit Jesus in cœlum; itemque : Non in manufacta sancta Jesus introiit, exemplaria verorum, sed in ipsum cœlum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis. Unde et denuo dixit : Ipse ascendit super omnes cœlos. Non dubium quin usque ad cœlum empyreum, in quo corporaliter residet Christus, et intra quod quantum ad assumptam continetur naturam, videlicet infra convexum et intra concavum cœli illius, usque ad quod se raptum perhibuit sanctus Apostolus.
Hoc itaque cœlum empyreum et supremum, est omnium corporum maximum, luce clarissimum, situ summum, perpetue fixum, immobile, natura purissimum, regio Beatorum, in quo facti sunt angeli universi, et de quo projecti sunt angeli delinquentes, sicut testatur Salvator : Vidi Satanam sicut fulgur de cœlo cadentem.3 Quod optime correspondet tam beatis spiritibus quam corporibus glorificatis : spiritibus (inquam) beatis, per congruentiam, eo quod inter corpora simplicissimæ sit naturæ, jugiter uniforme, incorruptibile, luminosum; sicque exterior dispositio mansionis ac loci illius correspondet interiori dispositioni civium supernorum, exteriori quoque dispositioni corporum glorificatorum. Verumtamen corporale habitaculum illud gloriosis spiritibus necessarium non est, neque ad subsistendum, neque ad contemplandum. Nihilo minus decuit eos in tam nobilissimo poni throno : estque locus contemplationis, quemadmodum ecclesia materialis est locus orationis.
Interim, de luminositate cœli empyrei videtur incertum, an claritas ejus sit corporali perceptibilis visu.4 Etenim S. Basilius in tertio sui Hexaemeron videtur sentire quod imo, affirmans cœlum illud superradiare mobili cœlo, nec tamen ejus fulgorem penetrare hoc ipsum, sive propter ipsius densitatem, sive ob alias causas, quas super secundum Sententiarum tangit Richardus: Cœlum (dicens) empyreum non est stellatum, sed per totum uniformiter luminosum, quamvis luminositas illa lateat sensus mortalium: quod est vel quoniam improportionalis est oculis non glorificatis; vel quoniam aquæ quæ super firmamentum sunt, non sunt traductivæ claritatis illius; vel ob nimiam ejus distantiam multiplicatio sua non protenditur usque ad visum nostrum; vel quia non adest ei influentia Dei ad hoc, ut scilicet multiplicet se sensibiliter usque ad nos. Alii opinantur, quod claritas cœli empyrei non sit perceptibilis visu exteriori, sicut nec claritas ignis elementaris in propria sphæra, quoniam non est claritas condensata: siquidem causa claritatis sensibilis est congregatio partium diaphani, ut cernimus in crystallo.
Insuper, an cœlum empyreum influentiam habeat in hæc inferiora, dubium habet: de qua re opiniones sunt duæ. Verum de his et aliis materiam concernentibus istam, dictum est plenius super secundum Sententiarum, distinctione secunda.5
Postremo constat ex his, quod cœlum empyreum esse, non solum habetur auctoritate S. Basilii, sed et Bedæ ac Strabi, quamvis quidam id negent. Strabus quippe et Beda, ut allegatum est supra, fassi sunt cœlum empyreum mox ut factum est, sanctis angelis fuisse impletum: quod tamen intelligendum non est de corporali repletione, neque de ea qua anima replet corpus, sed de proportionata et congruente decoratione, inhabitatione et distinctione, quantum ad mansiones patriæ per sapientiam Dei ibi formatas.
Footnotes
Chapter 61 of 161