Propositio 60
Antiqui sacratissimi celeberrimique doctores Ecclesiæ, tam Latini quam Græci, evidentibus Scripturæ canonicæ auctoritatibus moti, inducti, convicti, concorditer fassi sunt, universa cœlestia corpora esse elementaris naturæ, atque ex primordiali materia in exordio creata, esse formata.
Quod est, quoniam sancti Patres sua ingenia in captivitatem humiliter redigentes in Christi obsequium1, pensantes beatissimum Moysen non sensu humano, sed instinctu divino et ex Spiritu Sancto descripsisse mundi productionem, maluerunt vero ac simplici tenori Scripturæ illius intellectus suos subjicere, quam tantæ auctoritatis Scripturam ad humanas ratiocinationes et philosophica documenta retorquere atque deflectere. Quumque Scriptura canonica in sui exordio aperte (Moyse describente) affirmet: In principio creavit Deus cœlum et terram; terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi, et Spiritus Dei ferebatur super aquas. Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux. Et vidit Deus lucem quod esset bona, et divisit lucem a tenebris, appellavitque lucem diem, et tenebras noctem. Factumque est vespere et mane, dies unus. Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis.23 Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas quæ erant sub firmamento ab aquis quæ erant super firmamentum; vocavitque firmamentum cœlum, etc. Juxta hunc modum describuntur ibidem, sol, luna ac sidera quarto die producta. Hinc antiqui doctores communiter docuerunt, primam rerum productionem completam per intervalla sex dierum, ita quod prima die creata sunt cœlum et terra: intelligendo nomine cœli cœlum empyreum, quod eodem instanti quo conditum est, sanctis angelis est repletum; nomine autem terræ intelligendo substantiam quatuor elementorum adhuc confusam, commixtam, et nondum ornatam. Eadem quoque die formata est lux, id est substantia solis, nondum plenitudinem suæ luciditatis, causalitatis atque virtutis sortita : quas quoniam die quarta a Creatore suscepit, quarta die facta perhibetur Genesis primo ; et ita exponit divinus et sacratissimus Dionysius ab apostolo Paulo instructus, quarto capitulo de Divinis nominibus.
Præterea, a loco terræ quæ in imo jacebat, alia tria elementa erant commixta, et usque ad cœlum empyreum quasi vaporabiliter instar aquæ porrecta, extenta et elevata : sicque secunda die fecit Deus firmamentum, id est cœlum stellatum, ad dividendum et mediandum inter aquas quæ erant super cœlum, et eas quæ erant sub cœlo. Unde concluditur, quod firmamentum sit factum ex aquea illa materia sic diffusa, et item secundum divinum Dionysium, lux illa seu solis substantia ex materia constet elementari, prima die creata. Sicque tenuerunt Hebræorum doctores, etiam illi qui Christi præcesserunt adventum. Unde et Josephus, fidelis eorum historiographus, in suo Geneseos primoque Antiquitatum libro disseruit : In principio creavit Deus cœlum et terram; sed dum terra ad adspectum non veniret, et profunditate aquarum ac tenebris operiretur, Deus jussit fieri lumen. Post hoc, secunda die, cœlum super omnia collocavit; et ei crystallum (id est aquam instar crystalli solidam) circumfigens, humidum illud et pluviale, ad utilitatem quæ fit ex imbribus terræ, congrue fabricatus est.
Præterea, his Josephi verbis consonant quæ libro secundo inducit Magister ex dictis catholicorum sanctorumque Patrum :4 Simul, inquiens, visibilium rerum materia, invisibiliumque natura est condita : corporalium quidem materia confusa et permixta, formam discretionis et distinctionis non habens, donec postea formaretur et distinctas reciperet formas ac species. Dicta est quippe informis, secundum Hieronymum, Gregorium, Bedam et alios plures : non quia omni caruerit forma, quum nullum corporeum sine forma exsistere valeat, sed quia in quadam confusione et permixtione subsistens, nondum pulchram, apertam aptamque et distinctam acceperat formam, qualem modo videmus. Denique prima illa moles ibi creata est, ubi modo formata consistit. Terra quoque tunc subsidens erat in medio loco, ubi et modo est, ceteris tribus elementis in una confusione permixtis; et erant circumquaque in modum nebulæ cujusdam oppansa, suspensa atque porrecta, quousque nunc summitas corporeæ pertingit naturæ, id est usque ad cœlum empyreum : quæ materia in superiori sui parte rarior, levior atque subtilior fuit; de qua esse creduntur aquæ quæ super cœlos esse leguntur. Lux quoque quæ prima die legitur facta, corpus lucidum fuit, velut splendida nubes, non de nihilo, sed de præjacenti materia factum : quod et creditur factum in partibus quas sol modo illustrat; potuitque in aquis illis lucere, quæ multo fuerunt rariores quam modo, quoniam nondum erant congregatæ in loco uno. Itaque factum est firmamentum in medio aquarum : in quo fixa sunt sidera; cui suppositæ sunt aquæ quæ in aere sunt et terra, et sunt superpositæ aquæ de quibus ait Propheta ad Dominum : Extendis cœlum sicut pellem, qui tegis aquis superiora ejus : hoc est cœlum sidereum, quod de aquis creditur factum. Crystallinus etenim lapis (cui magna firmitas et perspicuitas inest) constat ex aquis. Et certe auctor naturæ, qui sub cœlo ligat aquas in nubibus, ut non erumpant simul deorsum5, potest et super sphæram cœli glaciali soliditate aquas suspendere, et ne fluant, firmare :6 quæ qualitercumque ibi sint, eas ibi esse non dubitamus.
Hæc pauca in secundo Sententiarum ex dictis sanctorum Patrum et doctorum plenius continentur : quæ prætactis Scripturæ canonicæ auctoritatibus fulciuntur, consonant et concordant. Unde rursus Psalmographus cecinit : Laudate eum, cœli cœlorum, et aquæ quæ super cœlos sunt, laudent nomen Domini.7 Atque in Daniele : Benedicite, aquæ omnes quæ super cœlos sunt, Domino.8
Hinc sanctissimi doctores Græcorum, Athanasius atque Gregorius Nazianzenus, quorum uterque tantæ auctoritatis exstitit in Scripturis, quod nemo fidelium unquam ausus fuerit contradicere ipsis, sanctus quoque Basilius et frater ejus Gregorius Nyssenus excellens philosophus, B. Cyrillus, Chrysostomus, Theophilus, Didymus, ac alii multi; doctores etiam Latinorum, gloriosus Hieronymus, Ambrosius, Gregorius, Beda, Rabanus, Strabus, Hugo, cum aliis multis, secuti sunt textum Genesis prout apertissime sonat, et fassi sunt cœlestia corpora elementaris esse naturæ. Propter quod libro secundo Damascenus testatur : In principio aqua super omnem terram redundavit, et fecit Deus firmamentum, separans per medium aquam quæ erat supra firmamentum, et aquam quæ erat sub firmamento. Cujus autem gratia Deus super firmamentum esse aquam imposuit? Propter solis et ætheris calidissimum fervorem. Mox enim post firmamentum æther expansus est; sed et sol et luna cum stellis in firmamento sunt : et nisi superjaceret aqua, inflammatum jam utique esset a calore firmamentum. His verbis Damasceni multorum verba concordant Sanctorum, præsertim magni Basilii in suo Hexaemeron. Beatus quoque Ambrosius in suo Hexaemeron contestatur : Quum dicant volvi orbem cœli stellis ardentibus refulgentem, nonne divina providentia necessario id prospexit, ut infra orbem cœli et supra orbem redundaret aqua, quæ incendia ferventis axis temperaret? Ordinem seriemque Scripturæ sequamur, quæ ait : Dixit Deus, Fiat firmamentum et dividat aquas ab aquis.9 Sed illi, puta quidam philosophi, quintum adstruunt esse corpus, ne cogantur cœlum concedere corruptibile esse; sed hi nihil proficiunt, quum videant portionem membri ceteris dissimilem, labem corpori magis adducere quam decorem. Scias ergo etiam aquas quæ super cœlos sunt, esse de harum natura aquarum quas nosti. Hæc et multa consimilia scribit Ambrosius ex intentione ac proposito, reprobans eos qui præter naturas elementorum asserunt esse quintam essentiam, nec cœlum esse elementaris naturæ; contra quos similiter loquitur Augustinus. Ideo nihil agunt qui verba Sanctorum nituntur cum opinione Aristotelis concordare.
Præterea, inter doctores scholasticos præcipui, in Scriptis suis super secundum Sententiarum his consonant. Etenim irrefragabilis doctor Alexander in Scripto secundi : Cœlum, ait, quod dicitur firmamentum, videtur esse ex eadem informi materia de qua scriptum est Genesis primo : Spiritus Domini ferebatur super aquas. Idem fatetur Antisiodorensis in Summa sua, libro secundo, Guillelmus quoque Parisiensis libro de Universo. Sed et Albertus fatetur in Scripto secundi : Nobis rationabilius esse videtur quod ait Magister, tria videlicet elementa fuisse confusa, permixta, et usque ad summi cœli summitatem porrecta, et aquas super cœlum esse verissime, ac cetera, prout narrat Magister. Demum de his in Elementatione philosophica dicta sunt aliqua.
Interim his objici potest quod Thomas in Scripto secundi affirmat, beatissimum Dionysium Aristotelem esse secutum pene in omnibus, atque in isto, quod corpora cœlestia non sunt elementaris naturæ.1011 Nam et quarto capitulo de Divinis nominibus loquitur : Cœlum et sidera ingenerabilem et invariabilem habent naturam. Ad quod videtur dicendum, juxta nunc introducta, quod gloriosus præsul, doctor et martyr Dionysius, in valde multis ab Aristotele recessit, etiam in ista materia : quia nec cœlum concessit ab æterno fuisse, nec ejus motum perpetuo duraturum : imo, ut modo monstratum est, solem dixit primo die factum ex prima illa informi materia, et quarto die formatum per receptionem majoris lucis atque virtutis.12 Quo constat, quod Aristotelem non sit secutus circa substantiam et naturam ac invariabilitatem cœlestium corporum. Nec dixit cœlum prorsus ingenerabile esse, quum et in Genesi scriptum sit: Istæ sunt generationes cœli et terræ. Denique etiam secundum philosophos, elementa non sunt quoad se tota corruptibilia, neque de novo generabilia;13 nec (juxta præhabita) cœlestia corpora sunt proprie corruptibilia, eo modo quo mixta, in se contrarietatem habentia: quamvis omne creatum sit aliquo modo corruptibile, imo et annihilabile, atque confestim in nihilum relaberetur, sicut ex nihilo est productum, si ad momentum omnipotentis Dei conservatione destitueretur. At vero etiam in aliis multis divinus Dionysius Platonem magis quam Aristotelem est secutus, ponendo bonum ante ens, et asserendo quod materia prima sit quid bonum, quamvis non sit ens.14
Postremo, corpora cœlestia Plato dixit ex sua natura esse dissolubilia, quia composita (Omne, inquiens, junctum, solubile); nunquam tamen dissolvenda nec corrumpenda, quia Creator omnipotens sic eorum intrinseca conjunxit principia, quod a principio instituit ac præcepit ea ab invicem nunquam disjungi. Sic quippe inducit Plato in primo Timæi Deum ad cœlos ac sidera proloquentem: Opera mea vos, natura quidem dissolubilia; me tamen sic volente, nunquam dissolvemini, quoniam major est voluntas mea nexu vestro. Quod dictum sequitur Damascenus libro secundo. Henricus quoque in Quodlibetis valde id approbat; concordatque verbis S. Ambrosii in Hexaemeron disserentis: Ego qui profundum majestatis Dei, exemplarisque artis ejus excellentiam comprehendere nequeo, non me disputatoriis libramentis committo atque mensuris, sed omnia in ejus reposita æstimo potestate, sic quod voluntas ejus fundamentum sit universorum, et propter eam mundus hic maneat. Quo constat hoc unicuique rei esse naturale, quod omnipotens, supersapientissimus imperiosissimusque Creator ei voluit, instituit, jussit consistere naturale. Ideo in Timæo asserit Plato: Dei voluntatem si quis dixerit rerum certissimam esse originem, recte eum putare consentiam. — Amplius, descriptioni sancti Moysis de rerum formatione ex confusa et indeterminata materia, Plato quoque in primo concordat Timæi: Omne (inquiens) visibile corporeumque motu importuno fluctuans neque unquam quiescens, ex inordinata jactatione redegit in ordinem, sciens ordinatorum formam confusis inordinatisque præstare. Nempe, ut in libro de Civitate Dei sentire videtur Augustinus, Plato in Ægypto per interpretem Moysis didicit libros.
Footnotes
Chapter 62 of 161