Propositio 61
Cœli a diversis theologis diversimode numerantur.
Quod est, quia Apostolus ait se raptum usque ad tertium cœlum.1 Sicque assignantur tres cœli, videlicet: cœlum rationale, quod est homo justus et sapiens, seu anima virtuosa, quæ est templum et thronus ac sedes sapientiæ; congregatio quoque fidelium, frequenter cœlum vocatur et regnum cœlorum, præsertim in Evangelio et Apocalypsi. Secundum est cœlum intellectuale, ut angelus sanctus, et angelorum exercitus, ordo et chorus. Tertium est cœlum supersubstantiale, quod est superbeatissimæ Trinitatis gloria, celitudo, majestas, omnia intra se continens, ambiens et transcendens: ad cujus claram contemplationem raptus exstitit Paulus apostolus. Vel, primum est cœlum materiale; secundum, spirituale; tertium, superessentiale. Alii dicunt tres esse cœlos principales, puta: cœlum stellatum, quod dicitur firmamentum; cœlum crystallinum seu aqueum, quod et nona sphæra vocatur; primumque mobile. Aliqui tamen opinantur super hoc cœlum esse adhuc unum mobile cœlum, et esse decem mobiles cœlos, et cœlum empyreum, quod est totum luminosum ac uniforme, ac si totum firmamentum esset tam clarum et splendidum sicut pulcherrima et radiantissima ejus stella. Sub his cœlis sunt septem cœli planetarum: quorum utique planetarum cuilibet quidam tres orbes attribuunt, ut in Elementatione philosophica est expressum.2 Deinde computantur adhuc aliqui cœli, in quantum proprietates cœlestium orbium in altitudine situs claritateque lucis, causalitate aut capacitate participant: quos aliqui asserunt esse sex, secundum quod tria ponuntur interstitia ignis, et tria interstitia aeris; sicque exprimuntur cœlum aerium, æthereum, olympium, etc. Omnes hi cœli ambiunt aquam et terram.
Footnotes
Chapter 63 of 161