Skip to the text

Propositio 62

Omnipotens Deus in mensura, numero et pondere constituit universa.1

Quod est, quia nec multitudine, nec magnitudine, nec valore aut dignitate, neque æternitatis duratione aliquid creatum est simpliciter infinitum.

Porro propositio ista, Sapientiæ undecimo scripta est: ideo ad intelligentiam ejus fundamentalem ac litteralem, confert advertere qualiter et ad quid ibi introducatur. Fit equidem ibi narratio qualiter Deus punivit Ægyptios propter eorum facinora in filios Israel perpetrata; et inter cetera auctor libri loquitur Deo: Immisisti illis, puta Ægyptiis, multitudinem mutorum animalium, id est minutorum seu parvorum brutorum, in vindictam: videlicet, scinifes, ranas, muscas, bruchos, locustas, atque ut Josephus addit, pediculos. Non enim impossibilis, id est impotens, erat omnipotens manus tua, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones, aut novi generis ignotas bestias ira plenas, etc.; sed omnia in mensura, numero et pondere constituisti.2 Ex quibus videtur, quod verba ista ad litteram prolata sint ad assignandum causam cur Deus omnipotens, justus et sapiens, plagavit Ægyptios per animalia ista minuta et infirma ac vilia, ut scilicet Ægyptiis infligeret pœnas secundum exigentiam culparum eorum: ita quod omnia Ægyptiorum tormenta disposuit ministerio angelorum, in mensura, id est certa proportione, ut quo majora erant peccata, eo et supplicia essent acerbiora; et in numero, id est certa multitudine, ut merebatur numerositas culpæ, quoniam nulla culpa permanet impunita; atque in pondere, id est gravitate vindictæ: nam quanto quis peccat ex majori libidine et intensiori affectu, eo acutiorem et intolerabiliorem meretur sortieturque ultionem.

Præterea verba ista per se sumpta, profundius ac multiplicius queunt exponi. Omnia namque creata simul sumpta, constituta sunt in mensura, id est, totum universum factum est in dignitate et esse specifico, in quantitate, qualitate ac potestate finitum, ac certis limitibus terminatum; in numero quoque, quoniam numero unum est, non multa nec innumerabilia, ut quidam philosophi imaginati sunt; et item in pondere, quo omnia tendunt ad centrum, et in naturali inclinatione ad proprium finem. Insuper, omnia sigillatim ac divisim accepta, constituta sunt in mensura, id est, in esse limitato, et natura ad certum genus speciemque contracta; in numero quoque, quia in unoquoque ente subsistente est multiplicitas aliqua, puta, esse, posse et agere, materia et forma, seu actus et potentia, aut quod est et quo est; et in pondere, id est inclinatione ad finem sibi convenientem: propter quod Sapientia increata perhibetur attingere a fine usque ad finem fortiter, et disponere cuncta suaviter.3 — Denique his concordat quod Augustinus affirmat, omnia esse facta in modo, specie et ordine: per modum designans mensuram; per speciem, numerum, quia species rerum se habent ut numeri; per ordinem, pondus. Ad quæ etiam reducuntur quæ in libro LXXXIII Quæstionum commemorat, dicens : Quod constat, quod discernitur, quod congruit. Unumquodque etenim per suum esse constat; per suam formam cognoscitur; per ordinem suum congruit sibi ac aliis.

Præterea, quum Deus sit universorum causa in triplici genere causæ, videlicet, efficientis, et formalis seu exemplaris, atque finalis, causat hæc tria in entibus secundum quamdam appropriationem : quia in quantum causa efficiens, dat esse limitatum; in quantum causa exemplaris, influit speciem et numerum essentialium intrinsecorum principiorum; in quantum causa finalis, largitur pondus ac ordinem.

Insuper ad hæc tria spectant tres proprietates entis, omni enti convenientes, et convertibiles cum eodem, quæ sunt, unitas, veritas et bonitas : ita quod unitas pertinet ad modum, veritas ad speciem, bonitas ad ordinem; et causa prima in ratione causæ efficientis dat unitatem, in ratione causæ exemplaris imprimit veritatem, in ratione causæ finalis, bonitatem.

In his tribus supergloriosissimus Deus mundum constituit, regit et judicat. In his ipse omnipotens Judex nec comprehendi potest nec reprehendi. In horum trium clausura, multa nunc latent abscondita, quæ clavibus sapientiæ et justitiæ atque judicii Dei suo tempore reserabuntur, quando et illuminabuntur abscondita tenebrarum, et revelabuntur consilia cordium. Amplius, tria hæc in rebus actibusque humanis speciali modo inveniuntur : propter quod peccatum asseritur esse corruptio modi, speciei ac ordinis.4

DE ANGELIS

Footnotes

  1. Sap. XI, 21. ↩

  2. Ibid. 16, 18, 19, 21. ↩

  3. Sap. VIII, 1. ↩

  4. I Cor. IV, 5. ↩

Chapter 64 of 161