Propositio 63
Angeli in ordine universi primum et summum obtinent locum secundum theologos, prout in Elementatione philosophica de intelligentiis dictum est secundum philosophos.1
Quod est, quia (ut docet Scriptura) angeli sunt spirituales intellectualesque creaturæ, quibus naturales scientiæ ac virtutes sunt concreatæ, a vilitate materiæ et corporali contagione mundæ ac liberæ, nobilissimæ quoque personæ, Creatorem præ ceteris purius jugiter contemplantes, ac primo capaces illustrationis ac revelationis divinæ. Hinc Deus omnipotens perhibetur angelum condidisse prope se, id est similiorem sibi inter creata, materiam vero prope nihil. Hinc angelus non est forma naturaliter unibilis corpori aut materiæ tanquam forma substantialis informans : quia ad exercendum seu obtinendum suas perfectiones et operationes naturaliter sibi convenientes, non indiget materiæ unione aut corporis communione. Quumque forma sit finis materiæ, non unitur materiæ aut corpori, nisi indigeat illis ad subsistendum atque agendum quæ sibi conveniunt.
Hinc constat angelum ab anima rationali distingui specifice, et ei multipliciter præeminere, quum anima rationalis in sua natura tantæ sit declivitatis, quod naturaliter conjungitur corpori, ut per ejus obsequium et ministerium sensuum adipiscatur scientias et virtutes distincte, quarum confusi generalesque habitus ac seminaria quædam concreata et innata sunt ei. Verumtamen, quoniam species rerum instar numerorum connexæ sunt, angelus infimus et anima rationalis, quantum ad naturalia grandem habent convenientiam in ordine et genere suo : propter quod anima in umbra intelligentiæ dicitur facta.
Denique (teste Gregorio) angelus nomen officii est potius quam naturæ : angelus namque nuntius interpretatur. Quumque universi illi incorporei animi sint administratorii spiritus, in ministerium missi propter electos, ut infra dicetur, omnes communi vocabulo angeli nuncupantur.2 Alio modo angelus nomen est speciale spirituum infimi chori superni, quorum est minima nuntiare ac singulis præesse hominibus. Insuper universi illi spiritus cœlestes communi nomine dicuntur virtutes, eo quod expediti sint et efficacis potentiæ ad exsequendum faciliter quidquid eis divinitus jussum fuerit aut commissum.
Footnotes
Chapter 65 of 161