Propositio 64
De distinctione angelorum ab invicem sunt opiniones diversæ.
Quod est, quoniam quidam quibusdam verbis Philosophi immoderatius inhærentes, dicunt in angelis tot species esse quot individua: ita quod quilibet angelus a quolibet alio differat specifice, et impossibile sit plures ejusdem speciei consistere, eo quod distinctio sumpta ex parte formæ, sit essentialis atque specifica; distinctio autem sumpta ex parte materiæ, numeralis seu individualis censetur. Hinc, juxta Philosophum, ea quæ ex tota sua constant materia, non multiplicantur, nec solo numero distinguuntur: propter quod non sunt plures mundi, nec plures soles. Quanto magis immateriales substantiæ sub eadem specie specialissima nequeunt plurificari? Verum ista opinio (ut cetera taceam) est articulus erroneus Parisiis condemnatus, atque a domino Stephano, Parisiensi episcopo, doctore in theologia eximio, approbante universitate doctorum theologicæ facultatis, excommunicatus. Nempe, ut Quodlibeto secundo narrat Henricus, præsul ille cum sua Universitate circa hoc tres condemnavit articulos. Primus est, quod Deus non possit multiplicare individua sub una specie sine materia. Secundus, quod formæ non recipiant divisionem seu multiplicationem, nisi secundum materiam : nisi intelligatur de formis ex materiæ potentialitate eductis. Tertius, quod ex quo intelligentiæ non habent materiam, Deus facere non posset plures speciei ejusdem. His verbis subjungit Henricus : Hinc Sancti nostri testantur in qualibet specie angeli plura individua esse. Eadem scribit Richardus. Alexander quoque opinionem hanc reprobat. Cui Bonaventura consentiens : Aliqui (inquit) dixerunt, quod in angelis tot sunt species quot individua. Quorum opinio præsumptuosa videtur, quum ad hoc non appareat aliqua ratio cogens, et neque per Scripturas, neque per dicta Sanctorum, neque per officia angelorum, innotescat nobis tantam in eis esse diversitatem. Imo, sicut in inferioribus conspicimus, quod omne animal naturaliter appetit consortium consimilis sibi in specie, et delectabilius illi convivit; ita in angelis esse videtur : quorum naturale desiderium frustrari non valet.
At vero secunda opinio est præfatæ opinioni primæ omnino contraria, asserens omnes angelos ejusdem speciei consistere: quam opinionem Albertus in Scripto secundi, et Guillelmus libro de Universo, ac alii quidam sequuntur. Quibus objicitur, quia, ut ait Magister libro secundo, probabile est quod angeli secundum gradum et perfectionem naturalium suorum se primo converterunt ad Creatorem (non enim per carnis fragilitatem sensualitatisve passiones retrahebantur): si igitur universi angeli ejusdem sunt speciei, unde tanta in eis distinctio gratuitorum, excellentiarum, præsidentiarum, officiorum et dignitatum? Ait quoque Magister, et doctores communiter, quod distinctio ordinum et chororum in angelis, partim sit et inchoative a natura, et partim ac completive a gratia, ita quod qui eminentiores sunt in donis gratiæ et gloriæ, excellentiores etiam sunt in donis naturæ et perfectione specifica.1 Nec apparentiam habet, si omnes angeli ejusdem consisterent speciei, quod tanta fuisset differentia in conversione eorum ad Creatorem, quod quidam eorum essent de summis illis ordinibus Seraphim ac Cherubim, quidam de infimis. Rursus, quum credibilius sit, præter angelum et hominem non esse aliquam rationalem et intellectualem creaturam; si omnes angeli ejusdem sunt speciei, non est nisi una species specialissima intellectualis naturæ altior natura humana. Quod videtur valde absurdum: quum anima rationalis ita se habeat in ordine intellectualium naturarum, quemadmodum materia prima in ordine entium, ut in Elementatione philosophica est deductum. Quo constat, quod valde multæ sunt species intellectualium creaturarum seu angelorum homine altiores:2 alioqui angelica natura non videretur tam magnæ excellentiæ, quum in nullo suo supposito naturam humanam excederet, nisi in uno gradu dignitatis specificæ. Præterea, de primo illo apostata, qui et summus exstitit angelorum, scriptum est: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore.3 Quocirca sanctus scribit Gregorius: Angelus ille non ad similitudinem Dei factus, sed signaculum similitudinis perhibetur, ut quo in illo subtilior seu sublimior est natura, eo similitudo Dei in ipso evidentius insinuetur expressa. Per quod ostenditur, quod altioris exstet naturæ quam alii.
Hinc tertia ac probabilior restat positio, quod angeli ejusdem chori ac ordinis, sunt speciei ejusdem, quemadmodum etiam Alexander, Bonaventura et alii multi senserunt. Nec tamen asserere audeo, quod omnes angeli ejusdem ordinis, ejusdem sint speciei specialissimæ, quum divinus Dionysius in eodem ordine angelorum testetur esse supremos, medios ac infimos.4
Quum ergo objicitur, quod differentia sumpta ex parte formæ, specifica est, non individualis; respondet Albertus quod hoc non est universaliter verum, nisi in logicis et naturalibus tantum, non autem in civilibus. In civilibus namque multiplicatio est ad ministeria per ordinationem politici sapientis: dispositio autem et ordinatio regni cœlestis atque angelicæ hierarchiæ, similior est politicis et civilibus quam logicis et naturalibus. Hinc sicut in ecclesiastica hierarchia et principatu terreno decet supremos prælatos ac reges, plures habere ministros ejusdem naturæ ac dignitatis atque officii, ita in principatu Regis altissimi: quemadmodum etiam pulchrior esset sessio ac processio in qua plures essent archiepiscopi, plures episcopi, plures abbates et archidiaconi, multi quoque reges, multi duces multique comites ac barones, quam unus aliquis dumtaxat talium. — Præterea, fundamentum opinionis quod in angelis tot sunt species quot individua, est hoc, quod principium individuationis est ipsa materia, seu materia signata, aut quantitas.5 Quod totum reprobatum est in Elementatione philosophica: quum et materia de se sit quid indeterminatissimum; materia vero signata sit quid individuatum, non individuationis principium; quantitas quoque sit accidens substantia posterius in esse, causalitate ac dignitate. Quumque solus intellectus in rebus causet universalitatem, nec aliquid producatur nisi hoc aliquid aut ens particulare, formaque sit quæ distinguit et separat; forma eo ipso est realiter quid particulare et individuale quo est terminus realis productionis sive creationis, et item ratione exsistentiæ actualis, eo modo quo convenit ei produci et esse. Esse namque est suppositorum et particularium rerum, similiter agere: ideo forma nequit materiam actuare, formare aut informare, nisi prius sit saltem prioritate naturæ. Hinc quod opinio illa affirmat animas rationales individuari per corpora sua, nihil est, quum animæ illæ hoc ipso quod sunt termini creationis a Deo, sunt particulares individualesque formæ:6 quod totum super secundum Sententiarum et in Elementatione prætacta seu Compendio philosophiæ declaratum est et probatum diffuse.
Footnotes
Chapter 66 of 161