Skip to the text

Propositio 65

Angelorum tres hierarchiæ et novem ordines assignantur.

Quod est, quoniam hierarchia sacer principatus interpretatur. Quumque omnium Deum colentium unus sit princeps summus, principalis, imo et immediatus quantum ad apicem mentis seu verticem voluntatis, quæ a solo Creatore immediate accenditur et impressionem sortitur; potest ex hac parte, omnium tam comprehensorum quam viatorum in caritate et gratia gratum faciente exsistentium, una hierarchia censeri ac nuncupari: quemadmodum Augustinus duas esse asserit civitates, unam Dei, aliam Babylonis; civitatemque Dei constitui caritate Dei crescente usque ad contemptum sui; civitatem vero Babylonis, amore sui crescente usque ad contemptum Dei. Porro ex parte communitatis subjectæ principi sancto, dividitur principatus seu hierarchia in hierarchiam angelicam seu cœlestem, et in hierarchiam ecclesiasticam seu terrenam et subcœlestem. Hierarchia etenim ex parte subjectæ multitudinis dicitur una, quæ (loquendo in generali) uno et eodem modo suscipit gubernationem illuminationemque principis.1 Quumque homines directionem rectivam et illustrationem sumant a Deo sub sensibilibus formis, similitudinibus et figuris, atque per fidem et ministerium angelorum, angeli autem in intellectuali puritate, immateriali sinceritate, et evidenti certitudine clara et deiformi notitia;2 constat has duas hierarchias ab invicem esse distinctas.

Interim, angeli gloriosi et sancti, quamvis omnes immediate a supergloriosissimo Deo illustrentur beatifica visione, atque eorum cognitione quæ directe ad principalem beatitudinem essentialeque præmium pertinent, aut protinus concomitantur visionem felicitantem; attamen quantum ad aliorum notitiam, et quantum ad rationes et causas, circumstantias et habitudines operum Dei seu divinorum effectuum, et quantum ad gratiarum mysteria et eorum notitiam quæ ad accidentale pertinent præmium, omnes non illuminantur nec edocentur a Deo æqualiter nec æque immediate. Ideo quoad hæc et horum cognitionem, perceptionem et dispensationem seu administrationem, triplex assignatur hierarchia in angelis, secundum quod ista tripliciter seu sub triplici differentia cognoscuntur et recipiuntur ab ipsis.

Denique, quo angeli sancti sunt Deo propinquiores (cui tanto propinquiores consistunt quo nobilioris naturæ et actualioris sunt speciei), eo in cognoscendo et modo ac medio cognoscendi sunt deiformiores, hoc est Deo similiores. Deus autem omnipotens in se per unicam suam essentiam universa et singula perfecte ac distincte intelligit. Quumque operationes angelorum ab eorumdem intellectibus oriantur, palam quod juxta diversum modum intellectionis ipsorum sumatur distinctio hierarchiarum in illis, atque diversitas operationis, prælaturæ et ordinationes eorum. Præhabitum quoque est, quod quemadmodum juxta philosophos omnis intelligentia plena est formis, ita quod intelligentiæ superiores habent formas universaliores, per quas plura noscunt et magis perfecte quam intelligentiæ inferiores per formas, id est intelligibiles species, quas habent minus universales; sic juxta theologos, omnes angeli pleni sunt formis seu intelligibilibus speciebus sibi concreatis ac inditis, superioresque angeli universalioribus formis. Verumtamen in cognitione rationum operum divinorum, et in contemplatione modi ac circumstantiarum, itemque processuum et exsecutionum judiciorum et mysteriorum, dispositionum et providentiarum Altissimi, proficere queunt ac crescere usque ad extremi judicii diem. Itaque angelis primæ ac summæ hierarchiæ angelicæ convenit in ipso totius sapientiæ fonte, supersapientissimo Deo, conspicere divinorum operum et eorum quæ tacta sunt rationes, imo et propriarum actionum rationes et causas: quia per eos Deus inferiora dispensat ac regit.

In hac demum hierarchia ordines tres ponuntur: qui distinguuntur penes tria quæ in arte operativa considerantur. Primum est ipse finis; secundum, ratio operis in mente artificis; tertium, applicatio rationis hujusmodi ad effectum. Primi igitur ordinis primæ hierarchiæ est, in ipso Deo, secundum quod ipse est omnium ultimus finis, rationes divinorum operum conspicere, atque de his ab eo immediate doceri, sicque in ipso validius inflammari. Hinc primus ille chorus Seraphim appellatur: quod incendentes interpretatur. Finis namque seu bonum, objectum est appetitus et causa amoris. At vero ad secundum ordinem et medium chorum primæ hierarchiæ pertinet, effectus et opera, judicia et mysteria Dei, in ipsis eorum intelligibilibus et exemplaribus rationibus prout in Deo scientiarum Domino sunt, contemplari.3 Hinc ordo hic Cherubim, id est plenitudo scientiæ, nominatur. Ad tertium vero ejusdem hierarchiæ ordinem spectat, contueri in Deo qualiter ipse a creaturis participetur per applicationem rationum operum suorum ad suos effectus. Ideo angeli ordinis hujus Throni, id est sedes, vocantur, ab inhabitatione et requietione Dei in ipsis.

Footnotes

  1. Element. philos. pro- pos. LXV, LXXII. ↩

  2. propos. LXXII. ↩

  3. 1 Reg. II, 3. ↩

Chapter 67 of 161