Propositio 66
Ordines mediæ hierarchiæ cœlestis dicuntur et sunt Dominationes, Virtutes et Potestates.
Quod est, quia ad hanc pertinet hierarchiam attendere et cernere divinorum operum rationes secundum quod in causis universalioribus creatis considerantur et continentur. Hinc hujus quoque hierarchiæ tres ordines perhibentur, secundum tria quæ ad universales causas, præsertim intellectuales, pertinere noscuntur. Primum est præordinare agenda: propter quod supremus hujus hierarchiæ ordo Dominationes vocatur. Dominorum quippe est, de agendis præordinare atque præcipere. Unde in artificialibus artes supremæ et architectonicæ, sunt præceptivæ. Secundum est præcipua quædam vis exsequendi quod jussum est: quod ad medium hujus hierarchiæ pertinet chorum, qui Virtutes dicuntur, ab efficacia, promptitudine et celeritate agendi et exsequendi præcepta. Tertium est impedimenta exsecutionis auferre, adversariisque resistere: quod ad Potestates, quæ sunt hierarchiæ hujus chorus tertius, creditur pertinere: ad quem spectat dæmonum malignitatem compescere ab effectu, ne quantum volunt et possunt, hominibus noceant ac rebus humanis. Verumtamen hæc angelicorum officia ordinum, et alia, non sunt principales actus eorum: ideo non oportet ut præcise sint tot personæ angelicæ in quolibet choro, quot ad ista officia requiruntur atque sufficiunt, sicut errantes philosophi putarunt tot dumtaxat esse substantias separatas seu intelligentias, quot sunt orbes aut cœlestium corporum motus, ut in Elementatione philosophica est narratum.
Chapter 68 of 161