Skip to the text

Propositio 67

Principatus, Archangeli et Angeli, chori sunt infimæ hierarchiæ angelicæ.1

Quod est, quia ad hierarchiam hanc spectat rationes perpendere operum divinorum in ipsis effectibus, et prout applicantur eisdem, præsertim rationalibus creaturis. Hinc et hujus hierarchiæ ordines sunt tres, puta Principatus, ad quos pertinet communitatibus præsidere, seu singulis gentibus directe præesse: sicut Michael vocatur Princeps Ecclesiæ, qui et olim præfuit Synagogæ. Unde in Daniele recitatur de Principe Græcorum, Principe quoque Persarum.2 Secundus Archangeli dicitur, quorum est nuntiare majora et concernentia bonum commune: quemadmodum Gabriel archangelus nuntiavit beatissimæ Virgini Verbi incarnationem æterni, et Danieli certum tempus adventus passionisque Christi, ac Zachariæ nativitatem præcursoris illius.3 Archangelos etiam aliqui ferunt prælatis principibusque præesse. Angeli4 demum proprie nuncupantur, qui minora denuntiant, et singulis præsunt hominibus, ac concernentia uniuscujusque commodum et salutem prospiciunt, annuntiant et procurant.

Denique ista cœlestium hierarchiarum angelicorumque ordinum distinctio, multum est imperfecta et generalis, quemadmodum et ipsos penitus imperfecte cognoscimus.5 Qui autem angelicos spiritus, et eorum naturas ac species, gradus, actus, officia, distinctius nosceret, eorum etiam ordines, operationes, obsequia, posset plenius, determinatius, lucidius assignare : propter quod divinus et sacratissimus Dionysius in eodem ordine perhibet esse summos, medios ac infimos.6

Footnotes

  1. propos. LXVI. ↩

  2. Dan. x, 13, 20, 21. ↩

  3. Luc. 1, 26-38. ↩

  4. Luc. 1, 11-20. ↩

  5. Dan. 1x, 24-27. ↩

  6. De Cœlest. hier. c. IV, x. ↩

Chapter 69 of 161