Skip to the text

Propositio 68

Cœlestium hierarchiarum dispositionem, angelicorumque ordinum distinctionem aliqualiter capere possumus per ea quæ in terreno cernimus principatu.

Quod est, quia ecclesiastica hierarchia instituta est atque disposita instar angelicæ hierarchiæ, quamvis illam perfecte repræsentare non valeat. Porro in ecclesiastica hierarchia tam spiritualis quam civilis regiminis cernimus aliquos subditorum, officium, commissionem et administrationem habere immediate circa præsidentis personam : cujusmodi sunt cubicularii, consiliarii, secretarii assessoresque aut archiprælati regis. Quibus assimilantur ordines primæ hierarchiæ, quorum distinctio sumitur penes tres actus, qui ad perfectam cum Deo unionem concurrunt et exiguntur, qui sunt : fervens dilectio, spectans ad Seraphim; clara cognitio, quæ spectat ad Cherubim; firma tentio, comprehensio sive fruitio, quæ ad Thronos est pertinens. Verumtamen quodlibet hujusmodi ordinum suppositum, his tribus præditum est, licet quisque ordo ab eo sortiatur nomen quod vel specialius aut eminentius cœlitus accepit. Quidam vero officiati, prælati aut principes, deputati sunt gubernationi communitatis in generali. Quorum quidam habent ordinare, disponere ac jubere quid alii agere debeant : quod in cœlesti hierarchia ad Dominationes dictum est pertinere. Aliis competit auctoritas et potestas exsequendi per se sive per alios : quod in cœlestibus pertinet ad Virtutes, quibus quidam attribuunt signa et miracula perpetrare, aut etiam (ut aliqui opinantur) corpora cœlestia movere ac regere. Aliis competit arcere ac tollere impedimenta boni regiminis : quod in angelicis spiritibus spectat ad Potestates. Denique in principatu terreno quibusdam committitur regimen certæ provinciæ, aut certi oppidi, aut particularis personæ : sic, ut patuit, in hierarchia cœlesti infima.

Interim, circa hæc Gregorius et Bernardus aliam habuisse considerationem videntur, assignando et distinguendo ordines mediæ hierarchiæ penes diversitatem prælationum; ordines vero infimæ hierarchiæ, penes diversitatem ministrationum. Prælatio quippe in angelis triplex est. Una, qua superiores angeli præsunt et jubent inferioribus : quod secundum hos Sanctos, pertinet ad Dominationes. Alia, qua præsunt hominibus : quod pertinet ad Principatus. Tertia, qua principantur dæmonibus, quos refrenant : quod spectat ad Potestates. Conformiter ministerium angelorum est triplex. Unum in operando : quod secundum Sanctos istos, pertinet ad Virtutes, quarum est miracula facere. Aliud in docendo ac nuntiando : et hoc vel majora, quod est Archangelorum; aut minora, quod est officium Angelorum. Itaque Gregorius et Bernardus in expositione distinctionis officiorum ordinum horum, magis attendunt exteriora obsequia : quia secundum eos, Angeli nominantur qui nuntiant minima; Archangeli, qui majora; Virtutes, hi per quos miracula frequentius fiunt; Potestates, qui adversarios reprimunt spiritus; Principatus vero, qui et hominibus præsunt; Dominationes, qui angelis imperant.

Chapter 70 of 161