Propositio 69
Assignatio distinctionis ordinum angelicorum a divino Dionysio tradita, verior subtiliorque videtur.
Quod est, quoniam ipse inter ordines ipsos distinguit ex acutissima consideratione significationis nominum per quæ ipsi ordines designantur, et prout a magistro suo, beatissimo Paulo, accepit. Hinc in libro de Angelica hierarchia dicit:1 Nomen hoc, Seraphim, denotat in spiritibus illis primi ordinis, incessabile calidissimumque acumen circa divina, et excedentem fervorem sempiternæ motionis in Deum, in quem attentissime et irremissibiliter et superfervidissime transferuntur, nunquam in aliud desiderabile declinantes. Significat quoque hoc nomen in ipsis clarificativam et illuminativam virtutem, qua inferiores angelos purgant, illuminant ac sibi assimilant, ac magis accendunt ex consideratione horum quæ illis revelant; et quantum ad hoc, ipsos in Deo magis simplificant, reducunt ac figunt. At vero nomen Cherubim insinuat in mentibus chori illius vim excellenter cognitivam, divinorum secretorum intuitivam, atque post Seraphim exuberantius susceptivam illustrationis divinæ, de cujus redundantia inferioribus copiose diffundunt, ac sibi pro viribus assimilant ipsos. Porro nominatio Throni pandit in spiritibus illius tertii ordinis esse elevationem sublimem, ab omni subjectione indigna liberam, qua invisibiliter superferuntur hierarchiæ secundæ, ac circa Deum altissimum toto conatu inconcussibiliter collocantur, tanquam eminenter capaces inhabitationis et insessionis illius per tranquillitatem immobilem, sicut vere deiferi, familiariter apti ad susceptionem superadventus Dei in ipsos.
Insuper, nomen Dominationum significat in spiritibus chori illius in media hierarchia supremi, libertatem præcipuam ab omni servitute indigna subjectioneque indecenti, ac promptitudinem ad sursumferendum per primam hierarchiam: ita quod indissolubilem sortiti sunt dominationem super angelos inferiores se, quibus ordinatissime præsunt, per reductionem eorum ad totius dominii fontem ac principem, cui se ipsos et illos quibus præsident assimilare intendunt et satagunt incessanter, nulla tamen tyrannica oppressione. Denique, nomen Virtutum designat in spiritibus chori illius robustam et prorsus efficacem fortitudinem exercendi et prosequendi omne quod eorum ordini congruit, juxta vires et gratias quibus Altissimo conformantur; nec unquam debilitari aut minorari in talibus, imo ad supersubstantialem Dei virtutem vigorose sustolli. Nomen etiam Potestatum pandit in mentibus chori illius esse vim ordinariam, qua inconfusibiliter coordinantur Virtutibus et Dominationibus, atque ad influxiones divinas suo ordini competentes, connaturaliter quoque se habent ad hierarchiam sequentem, ut eam sibi conforment quatenus capax est, sursumagendo illam potenter simul atque benigne ad pleniorem divinorum luminum participationem.
Præterea, nominatio Principatuum denotat principalitatem animorum chori illius respectu duorum ordinum inferiorum, et quod ordinatione convenienti deducunt Archangelos ac Angelos ad primum principium universæ ordinationis hierarchicæ, ac simul cum illis convertuntur ad Creatorem, et pariter conformantur eidem influendo et recipiendo, ac ordinate agendo in omnibus, divinæ ordinationis principatum perpulchre repræsentant. Porro nomen Archangelorum insinuat in ipsis ordinis hujus substantiis esse virtutem qua Principatibus proxime uniuntur et supponuntur, ac Angelis superponuntur, cum utroque choro communicantes, ac medium inter eos tenentes. Quemadmodum enim a Principatibus sursumaguntur in his quæ ex illorum illuminatione agnoscunt, et per hoc Deo amplius conformantur, atque ex ejus effectibus accenduntur in ipso; ita et ipsi Archangeli ad Angelorum se ordinem habent, ipsis communicando et revelando quæ habent et norunt. Postremo, Angelorum chorus est infimus et ecclesiasticæ hierarchiæ proxime superpositus, revelans hominibus ac eis denuntians quæ a superioribus intellectualiter sibi notificantur. Quamvis enim universi Beati Deum immediate in se ipso clare per speciem contemplentur, non tamen omnes æque multa cognoscunt in ipso, nec æque clare; sed et eorumdem divinorum effectuum plures rationes cognoscunt in Deo angeli superiores quam inferiores. Verumtamen nec superiores nec inferiores angeli in ea crescunt cognitione et dilectione in qua beatitudo eorum principalis essentialiter sita est, hoc est in beatifica visione et fruitiva dilectione superincomparabilis Trinitatis, quæ est unicum, summum et immediatum objectum, causa et fons totius felicitatis.
Footnotes
-
c. VII-IX. ↩
Chapter 71 of 161