Propositio 70
Ordo hierarchicus angelicorum spirituum consistit in mutua communicatione donorum ipsis distributorum, et in purgatione, illuminatione et perfectione eorum ad invicem.
Quod est, quia angelicæ mentes Deo fruentes, supra et ultra naturalem capacitatem et dispositionem factæ sunt deiformes, imo et deificatæ, divinæ et increatæ bonitatis proprietatibus exuberantissime adimpletæ. Quumque proprietas boni sit se communicare, impertiri, diffundere; constat quod beatissimi illi angelici spiritus copiosissime se communicent ac diffundant, superiores vero inferioribus. Hinc quisque quod in se ipso non habet, in aliis possidet; et mutuo suavissime sibi congaudent tanto exuberantius, quanto se invicem ardentius ac perfectius diligunt.
Denique caritas virtus est unitiva, communicativa et diffusiva, quæ et amantem transfert et transformat in dilectum: quæ si perfecta sit, non retinet sibi aliquid proprium. Beatissimi ergo illi supermundani intellectus, ac splendidissimi animi supercœlestes, quum in omni sancta dilectione perfectissimi ardentissimique consistant, divitias suas spirituales internas mutuo sibi impertiuntur, ac lucem sapientiæ suæ concivibus suis communicant, ac summe adimplent quod princeps dixit Apostolorum:1 Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes. Hinc superiores angeli dicuntur inferiores purgare, illuminare et perficere: purgare, inquam, non a tenebris culpæ, neque ab ignorantia aliqua culpabili, sed a perfectionis et cognitionis minoratione, et quadam dissimilitudine, revelando illis aliquid de abditis atque mysteriis divinorum effectuum, judiciorum operumque magnalium: ex quorum agnitione etiam amplius accenduntur qui taliter illustrantur; sicque perficiuntur et crescunt in spectantibus ad præmium et gaudium accidentale. Et quamvis superiorum sit inferiores sic illuminare, universi tamen ad invicem sibi loqui possunt spirituali locutione, quam nec localis impedire valet distantia.
Footnotes
-
1 Petr. IV, 10. ↩
Chapter 72 of 161