Skip to the text

Propositio 71

Angeli sancti mutuo colloquuntur modis partim nobis notis, partim incognitis.

Quod est, quoniam angeli sancti mutuo sibi insinuant suos conceptus per mentis conversionem et volitionem, qua volunt ut alteri innotescat quod conceperunt. Et ad hoc habent invisibilia signa, et nutus ac gestus intelligibiles, spirituales, nobis ignotos, quos tamen interdum in imaginariis visionibus aut sensibilibus apparitionibus per sensibilia quædam ostendunt hominibus, quemadmodum recitat Zacharias propheta: Angelus qui loquebatur in me, egrediebatur, et alius angelus egrediebatur in occursum ejus, et dixit:1 Curre, et loquere ad puerum istum. In Daniele quoque propheta angelus quidam superior ait ad Gabrielem:2 Gabriel, fac istum, puta Danielem, intelligere visionem. Angelus vero superior Michael creditur exstitisse. Insuper angeli sancti se invicem in Deo conspiciunt; et quæ intra se habent et apprehendunt, sic contuentur in lumine increato per illustrationem in ipsis factam ab illo.

Quamvis autem nonnulli audeant dicere angelos superiores nunquam ab inferioribus aliquid discere, nec illuminari ab ipsis; et item, quod angeli superiores de omnibus quæ cognoscunt, inferiores illuminent: attamen istud videtur valde incertum. Siquidem de his quæ certis angelis desuper specialiter committuntur, etiam specialia quædam eisdem insinuari creduntur; et quæ quosque specialius concernunt, determinatius eis divinitus revelantur. De quibus ipsi, quamvis inferioris sint ordinis, poterunt superioribus pandere quod noverunt magis distincte quam illi: quemadmodum sacratissimus Gabriel, de concernentibus dominicam incarnationem ac beatissimæ Virginis personam, noverat quædam quæ angeli multi eo superiores usque ad Christi ascensionem ignorabant. Unde et tunc inter se de talibus conquerebantur, ut divinus Dionysius protestatur, et S. Bernardus in epistola ad venerabilem Hugonem de S. Victore tetigisse probatur.3 Imo et sic per Apostolorum prædicationem, Potestates illæ supernæ aliquid didicisse monstrantur ex verbis Apostoli ad Ephesios asserentis: Ut innotescat in cœlestibus, etc. Postremo, sicut natura illa angelica nostram transcendit notitiam, ita et modi quibus angeli gloriosi loquuntur ad invicem.4 Superiores quoque angeli inferiores illuminant de omnibus quæ cognoscunt, quantum ex speciali aliqua causa et habitudine ad inferiores est pertinens, et hoc opportune.

Footnotes

  1. Zach. II, 2, 4. ↩

  2. Dan. VIII, 16. ↩

  3. De Cœlest. hier. c. VII. ↩

  4. Ephes. III, 10. ↩

Chapter 73 of 161