Skip to the text

Propositio 72

Ex præordinatione ac jussione Omnipotentis convenit angelis homines custodire.

Quod est, quoniam Deus naturaliter bonus, et essentialiter caritas ipsa, quamvis per se solum sine difficultate regere valeat universa, et movere atque producere cuncta quæ producit et movet per causas secundas; nihilo minus ad pleniorem suæ bonitatis et caritatis declarationem, communicavit creaturis, præsertim intellectualibus, vim causalem et providentialem ac gubernativam. Sicque instituit ut una creatura hujusmodi aliam regat, doceat, et cooperetur ei ad bonum, quatenus per hoc inter eas amplius roboretur et foveatur dilectio. Hinc et singulis hominibus præfecit angelos singulos in custodes ab exordio nativitatis in utero, a quibus homines ab infantia a variis præservantur periculis, et a multis ac gravibus peccatis, atque ad utilia ac salutaria instigantur et diriguntur, docentur et illustrantur: qui et intercedunt pro sibi commissis, ac angelis tenebrarum resistunt; nec in toto deserunt sibi commissos, quamvis ingratos et duros, durante hac vita: quamvis interdum ad tempus dicantur eos relinquere, dum in magna mala pœnæ aut culpæ labuntur. Denique Christus secundum quod aliquo modo viator, custodem habuit angelum. Antichristus quoque angelum habebit custodem, per quem retrahetur a quibusdam excessibus; nec deseretur totaliter ab angelo illo, nisi fortasse dum in tantam elationem blasphemiamque prorumpet, quod Deum se esse mentietur.

At vero angelos sanctos qui communitatibus præsunt, aliqui dicunt de ordine Principatuum esse. Alii opinantur, quod angeli qui prælatis et principibus præsident, sint de Principatuum choro; et qui provinciis, de choro sint Archangelorum.1 Quumque, juxta præhabita, in quolibet ordine angelorum sint primi, et medii, ac ultimi, probabile est superiores spiritus in ordine Principatuum majoribus regnis atque imperiis præsidere, et minores minoribus. Conformiter de Archangelis respectu prælatorum ac principum, et de Angelis respectu hominum, pie potest credi. Vel forsan, magis electis hominibus præsunt angeli eminentiores. Postremo, quum infimus ordo angelicus immediate superpositus sit hominibus, angeli isti sancti qui singulis præsunt hominibus, de infimo ordine perhibentur: quos et valde ferventer diligere, invocare et venerari debemus et regratiari eisdem, specialiter etiam unusquisque angelum sibi concessum. Habet item quilibet angelum malum sibi in exercitium datum, ut victoriose illi reluctando, gloriosius coronetur.

Footnotes

  1. propos. LXVII. ↩

Chapter 74 of 161