Skip to the text

Propositio 73

Inter angelorum creationem et lapsum aliqua exstitit mora, quamvis brevis et modica.

Quod est, quia (ut ait Magister libro secundo, et commentatores ibidem) angeli non sunt mali creati neque beati, neque in primo suæ creationis instanti potuerunt peccare, ut communiter fertur.1 Quumque post suam creationem protinus se ad Deum converterint, vel ab ipso averterint, sequi videtur quod permodica fuerit morula inter eorum creationem et lapsum. Verum circa hunc punctum sunt opiniones quamplures ac variæ. Nec est in hac re evidens certitudo, quum aliqui dicant illos protinus post primum instans creationis peccasse, et confestim cecidisse, ita quod duplex fuit in illis ruina: prima, ab innocentia seu gratia in peccatum; secunda, quasi localis, a cœlo in aerem caliginosum. Alii opinantur, quod ad aliquantulam durationem et moram fuerunt in cœlo, infra quam princeps tenebrarum ostendit angelis universis suæ elationis conceptum, et eis persuadere conatus est ut sibi consentirent; ipsi quoque de hoc deliberaverunt, et quidam eorum impiissimo dederunt consensum, alii renuerunt. Denique de isto quæsito aliter habent respondere dicentes angelos fuisse creatos in caritate et gratia, et hi qui tenent oppositum, ut patebit. Aliqui demum imaginantur, inter creationem angelorum et lapsum plures morulas incidisse, in quibus paulatim ad graviora prolapsi sunt crimina, ut paulo post reserabo.

Footnotes

  1. dist. III D et s.; dist. IV F. ↩

Chapter 75 of 161